Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
duos: cuius utrunque caput teres ſit, & latum digitos tres: manubrium ligne-
um longum palmos duos, craſſum ſeſquidigitum.
Poſtremò in catinum in-
ijciat tantum cinerem purum & cribratum, quantus utraque manu compre-
hendi poteſt: ac in eum infundat aquam: & ſumpto panno lineo trito, eun-
dem cinere madido oblinat.
Catinus autem rotundus & decliuis fiat: atque,
ſi æs ex optimis panibus torrefactis conficitur, latus pedes duos, altus unum:
ſin ex alijs, latus cubitum, altus palmos duos.
Magiſter præterea habeat la-
minam ferream utrinque recuruatam, longam palmos duos, latam totidem
digitos: ea marginem catini, ſi fuerit altior quàm par ſit, amputet.
At fiſtulæ
æneæ, quæ decliuis poſita ex muro eminet & extat palmos tres, ſuperiori
parti & utrique eius lateri, ne aduratur, lutum craſſum illinat: inferiori, tenue:
nam eam margo catini ferè attingit: æs, cùm catinus ipſo liquefacto fuerit ple-
nus, tangit: quin muro, qui eſt ſupra fiſtulam, ue uitium faciat, lutum illinat.

Item alteri parti laminæ ferreæ, longæ pedem & palmos tres, altæ pedem:
quam prope catinum ad latus foci decliue ſupra lapillos ſtatuat, ut recremen-
ta ſub ipſa effluere poſſint.
Alij laminæ non ſupponunt lapillos, ſed ex ea
inferius excindunt particulam longam digitos tres, altam totidem.
Verùm
laminam, ne decidat, bacillum ferreum muro, ſurſum uerſus ad palmos du-
os & totidem digitos, infixum teneat: id extet ex muro palmos tres.
Fornacis focus A. Caminus B. Pila communis C. Alte-
ra columna D. Murus communis post pilam communem est, &
uideri non potest: Fornices E. Murus qui communem murum
ab iniuria ignium tuetur F. Fouea G. Secundus murus lon-
gus H. Oſtium I. Spatha K. Altera ſpatha L. Scopæ
quibus pertica est infixa M. Piſtilla N. Marculus li-
gneus O. Lamina P. Lapilli Q. Bacillum ferreum R.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index