Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1ex ære & plumbo conflatis, dum ſtannum ab ære ſecerneretur, ortæ ſunt: & ad
totidem
centumpondij partes ſpinarum, quæ de panibus, ex ſemel recoctis
ſpinis
conflatis eodem modo ortæ ſunt, addatur plumbi depauperati cen­
tumpondium
, molybdænæ dimidium: ſin officina abundat ſpuma argenti,
ea
in locum plumbi depauperati ſupponatur.
Vel ad idem pondus prima­
rum
ſpinarum, & ad centumpondium dimidium ſpinarum, quæ de panibus,
ex
bis recoctis ſpinis conflatis, ſimili modo ortæ ſunt: & ad quartam centun­
pondij
partem ſpinarum, quæ, dum panes fathiſcentes torrerentur, natæ ſunt,
adijciatur
ſeſquicentumpondium ſpumæ argenti & molybdænæ: utroque mo
do
ex tribus centumpondijs fit panis unus.
Eiuſmodi uerò panes, excoctor,
ſingulis
diebus plus minus quindecim conficiat: qui diligenter curet ut res
metallicæ
, ex quibus antecedens panis conflatur, prius recte atque ordine ef­
fluant
in catinum quàm aliæ, ex quibus inſequens conficitur.
Quinque autem
panes
ſimul in fornace, in qua ſtannum ſeparatur ab ære, collocentur: qui cen­
tumpondia
fere quatuordecim pendunt: nam recrementa, inde conflata, ple
runque
centumpondium.
In tot uerò panibus argenti libra et unciæ ferme duæ
inſunt
: at ſtannum, quo hi par es ſtillant, centumpondia ſeptem & dimidium
pendit
, quorum quodque argenti ſeſcunciam in ſe continet: ſed ſpinæ tria cen­
tumpondia
, in quorum ſingulis argenti fere uncia ineſt: panes fathiſcentes
centumpondia
duo & quartam partem: quæ omnia argenti ferme ſeſcunci­
am
in ſe continent.
Attamen hæc pro ſpinarum uarietate multum uariant:
etenim
in ſpinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, dum ſtannum
ab
ære ſecerneretur, ortæ ſunt, & quæ de panibus fathiſcentibus dum torre
rentur
, argenti unciæ fere duæ inſunt, in cæteris uncia non integra.
Sunt
liæ
præterea ſpinæ, de quibus paulo poſt dicam.
Sed qui ex ære reſiduo, quod
in
fornace ſimili furno, cùm ſuperior æris pars ab inferiore fuerit diuiſa, re­
manet
, in Carpatho monte panes conficiunt, hi ſpinas, quæ de panibus, cùm
ſtannum
pauper uel mediocre ab ære ſecerneretur, ortæ ſunt: item eas, quæ
de
panibus ex recoctis ſpinis, aut ſpuma argenti recocta conflatis, uno in lo
co
coaceruant: ſed eas, quæ de panibus ex molybdæna conflatis in loco, à pri
mo
ſeparato, locant: ſimiliter ex panibus fathiſcentibus, dum torrerentur, na­
tas
ſeparatim locant.
Ex his autem ſpinis ſic conficiunt panes. De primo acer
uo
ſumunt quartam centumpondij partem, de altero tantundem, de tertiò
centumpondium
: ad quas ſpinas addunt ſpumæ argenti ſeſqui centumpondi
um
, & molybdænæ dimidium centumpondium, atque ex eis in prima forna
ce
coctis panem conflare ſolent.
Tales uerò panes excoctores ſinguli ſingu
lis
diebus conficiunt uiginti.
Hæc quoque hactenus, redeo ad noſtra. Æs ci­
nereum
, quod è panibus torrefactis, ut dixi, decutitur, abhinc aliquot annis
inſperſum
fuit ſpinis, quæ de panibus, ex ære & plumbo conflatis, ortæ fue
runt
, quod in ipſo æque, ac in illis argenti unciæ duæ inſint: nunc uerò ramen
to
, ex cadmijs, alijsque rebus lotis collecto, inſpergitur.
At incolæ Carpathi
montis
æs iſtiuſmodi coquunt in fornacibus, in quibus recrementa, quæ, dum
æs
rurſus conficeretur, ſunt conflata, recoquuntur.
Quia uerò id cito lique­
ſcit
, & ex fornacibus defluit, ad ipſum coquendum opus eſt duobus exco­
ctoribus
: quorum alter coquat: alter panem craſſum mox ex catino eximat:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index