Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1bus argentum cum plumbo permiſtum ab ære ſecernetur. Cùm autem hoc
ſpacium ſit longum pedes octoginta & palmos duos, atque in eius medio ter
tius murus longus habeat oſtium latum pedes tres & palmos duos, ex u­
traque ipſius parte reliquæ erunt pedes octò & triginta, atque palmi duo: cumque
fornacum
quæque occupet pedes quatuor & palmum, interuallum, quod
ab una ad aliam eſt, latum ſit pedem & palmos tres, latitudo quinque forna­
cum, & quatuor interuallorum, efficiet pedes octo & uiginti ac palmum,
reſtant ergo pedes decem & palmus: quæ menſura ſic diuidatur, ut quinque
pedes & duo digiti ſint à prima fornace uſque ad murum tranſuerſum, &
totidem pedes ac digiti, à quinta fornace uſque ad oſtium.
Simili modo in
altera ſpacij parte ab oſtio ad ſextam fornacem ſint quinque pedes & duo
digiti, & à decima fornace uſque ad ſeptimum murum tranſuerſum, item
quinque pedes & duo digiti.
Oſtium uerò ſit altum pedes ſex, & palmos du­
os: per id officinæ præſes & operarij ingredientur in conclaue, in quo plum­
bum, cum argento permiſtum, reponetur.
Quæque fornacum habeat baſim,
focum, murum, parietes, catinum.
Baſis conſtet ex duabus ſoleis ſaxeis, qua­
tuor ſaxis, quadrangulis, duabus laminis æneis.
Soleæ ſint ſaxa longa pe­
des quinque & palmum, lata cubitum, craſſa pedem & palmum: hæ in terra
defodiantur, ut extent palmum & digitos duos: diſtentque inter ſe palmis fe­
rè tribus: quod tamen ſpacium poſteriore parte ſit anguſtius.
At ſaxorum qua­
drangulorum quodque longum ſit pedes duos & totidem palmos, latum cu
bitum, craſſum exteriore parte cubitum, interiore, qua ſpectat focum, pedem
& palmum.
Decliuia enim formentur ut laminæ æreæ, quæ ipſis imponen­
tur, decliues locari poſſint: eorum enim duo in una ſolea collocentur: inque
ea ſuperius foramina incidantur, & immiſſis fibulis ferreis copulentur: plum
bo etiam infuſo.
Verùm ſic in ſoleis collocentur, ut ipſa à lateribus extent pal
mum, ſoleæ priore parte tantundem emineant: ſi ſaxa quadrangula non fue
rint in promptu, lateres in eorum locum ſupponantur.
Sed laminæ æreæ ſint
longæ pedes quatuor & palmos duos ac totidem digitos, latæ cubitum, craſ­
ſæ palmum: utraque habeat particulam eminentem: altera priore parte, altera
poſteriore: quæ longa ſit palmum & digitos tres, lata & craſſa palmum.

laminæ ſic imponantur ſaxis quadrangulis, ut ipſæ parte poſteriore abſint
à tertio muro longo tres digitos: ſaxa priore extent totidem digitos, à lateri
bus palmum atque tres digitos: cùm laminæ coniunctæ fuerint, caua pars, quæ
eſt inter particulas eminentes, & per quam ſtannum, quo ſtillant panes, de­
fluet, lata ſit palmum & digitos tres, longa pedes quatuor.
Laminæ uerò uel
igni uel decuſſu ſtanni, quod ad eas ſtiriarum figura adhærere ſolet, corru­
ptæ permutentur, dextra in locum ſiniſtræ repoſita, contraque ſiniſtra in locum
dextræ.
Earum enim pars læuis, quæ dum æris fuſura fierent, arenam conti­
git, eſſe debet ſupina.
Sed, quia, cùm laminarum permutatio facta fuerit, emi
nentes particulæ, quæ tunc exteriorem locum tenent, à ſaxis extant, ne ſecre
tori ſint impedimento, ex eis decutiatur aliquantulum.
In utriuſque uerò lo­
cum ſupponatur ferrum longum palmos tres, craſſum utrinque digitum, ſed
palmum media eius parte: quæ longa ſit palmum & tres digitos.
Pars caua,
quæ eſt ſub ipſis laminis, inter utriuſque lateris ſaxa quadrangula poſteriore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index