Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1in qua calida inſit: pulchrius enim fit æs caldarium, ſi calida reſtinguatur.
Verùm quia ſæpe mentionem feci de æreis catinis oblongis, quales eſſe de­
beant, paucis dicam.
Longi ſint pedem & palmum: eorum pars caua ſuperi­
us, lata palmos tres & digitum, inferius rotundata.
Fornax A. Catinus B. Catini oblongi C.
206[Figure 206]
Verùm ramentum duplex eſt, precioſum & uile: illud fit aut ex cadmijs
primarum fornacum ortis, cùm panes conflantur uel ex ære & plumbo, uel
ex ſpinis precioſis, uel ex recrementis melioribus, uel ex ramento præſtanti­
ore: aut ex purgamentis & lateribus fornacum, in quibus panes fathiſcentes
torrentur: quæ omnia quibus modis tundenda & lauanda ſint, libro octa­
uo explicaui.
Vile uerò ramentum conficitur ex cadmijs natis, cùm panes con­
flantur
uel ex ſpinis uilibus, uel ex recrementis deterioribus.
Excoctor aut,
qui ex ramento precioſo conficiet panes, ad tria eius ciſia ſpumæ argenti &
molybdænæ quatuor ciſia, æris cinerei unum adijciat: quo modo nouem uel
decem panes conflantur: quorum quinque ſimul in fornace, in qua ſtannum
ab ære ſecernitur, collocentur: centumpondium plumbi, quo ſtillant hi pa­
nes, argenti unciam in ſe continet: ſpinæ ſeorſim locentur: quarum alueus cum
ſpinis precioſis recoquendis commiſceatur.
Panes fathiſcentes unà cum alijs
bonis panibus fathiſcentibus torreantur.
At ſpinæ, quæ de plumbo, cùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index