Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1aſpectu: qui plerunque metallicis infeſti atque inimici ſunt. Talis fuit Anneber
gius ille, qui operarios duodecim amplius flatu interfecit in ſpecu, qui coro
na roſacea appellatur.
Flatum uerò emittebat ex rictu. Equi enim ſpecie haben­
tis
procerum collum & truces oculos dicitur uiſus.
Eiuſmodi etiam fuit Sneber
gius, nigro cucullo ueſtitus, qui in fodina Georgiana operarium è ſolo ſub­
latum
in ſuperiore loco maximæ illius concauitatis quondam feracis argenti col
locauit, non ſine corporis attritu.
Certe Pſellus, cùm ſex genera dæmonum
definiat numero, hoc cæteris peius eſſe dicit: quòd ipſi amictui ſit craſſior
materia.
Quidam philoſophi hos & ſimiles dæmones, qui nocentes ſunt, &
natura improbi, nominant brutos, & rationis expertes.
Sunt deinde mites, quos Germanorum alij, ut etiam Græci, uocant Coba­
los, quòd hominum ſunt imitatores.
Nam quaſi læticia geſtientes rident: &
multa uidentur facere, quum prorſus nihil faciant.
Alij nominant uirunculos
montanos, ſignificantes ſtaturam, qua plerunque ſunt: nempe nani tres dodran
tes longi.
Videntur aut eſſe ſeneciones & ueſtiti more metallicorum, id eſt, uit
tato induſio, & corio circum lumbos dependentes induti.
Hi damnum dare
non ſolent metallicis, ſed uagantur in puteis & cuniculis: & quum nihil agant,
in omni laborum genere uidentur ſe exercere: quaſi modo fodiant uenas,
modo in uaſa infundant id quod effoſſum eſt: modo uerſent machinam tra
ctoriam.
Quanquam uerò interdum glareis laceſſunt operarios, rariſſime ta­
men eos lædunt.
Nec lædunt unquam, niſi prius ipſi cachinno fuerint, aut
maledicto laceſſiti.
Itaque non admodum diſſimiles ſunt dæmonibus, tum his
qui raro hominibus apparent, quum quotidie partem laboris domi perfici
ant, & curent iumenta: quibus quod noſtri cauſa benigne faciant, generique
hominum ſint, aut ſaltem eſſe uidentur amici, nomen impoſuerunt Germa­
ni, Gutelos enim appellant: tum Trullis uocatis: quos ſexu tam mulierisque
uiri ementito, cùm apud alias nationes, tum maxime apud Suionas in famu
latu fuiſſe fuerunt.
Sed dæmones montani potiſſimum laborant in his ſpe­
cubus, è quibus metalla effodiuntur iam, uel ea effodi poſſe ſpes eſt.
Quocir
ca metallici non deterrentur à laboribus, ſed omen inde capientes alacriori
animo ſunt, & uehementius laborant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index