Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1nam antiqui fibrum dicebant extremum. At meles exit è cauernis, & uaga­
tur in ſyluis non aliter atque lupus, lupus ceruarius, lepus, aper, ceruus, trage­
laphus, tarandus, alce, platyceros, caprea, ibex, rupicapra, dama, & aliæ plu­
res.
Verum hæ animantes in ſyluis cubant: poſteriores tamen in altiſſimis
montium ſaxis & rupibus.
Meles aut auide appetit mel, ex quo nomen hoc
duxit.
Magnitudine eſt uulpis aut canis mediocris, cuius quodammodo ſpe­
ciem præ ſe fert, maximè canina.
Nam eius duo ſunt genera. Vnum canis in
ſtar digitatum, quod caninum uocant: alterum ungulas, ut ſues, habet biſul
cas, quod idcirco ſuillum appellant.
Omnibus aut melibus crura ſunt breuia,
dorſum latum, cutis ſpiſſa, cuius in metu ſufflatæ diſtentu, utor Plinij uerbis,
ictus hominum, & morſus canum arcent: quanquam, ſi quando cum ijſdem
pugnant, ualde mordent.
Duris ueſtiuntur uillis, qui ſunt uel albi uel nigri,
& dorſum quidem abundat nigris, reliquum corpus albis, excepto capite,
quod alternis quibuſdam quaſi lineis nigris & candidis à ſuprema capitis
parte ad rictum ductis decoratur.
Craſſæ autem meles non ſunt, pingues ta
men: quæ earum pinguitudo inuncta, uel cum alijs infuſa, renum dolores
ſedat.
Ex huius animalis pelle collaria fiunt, quæ ex eo melia à Varrone no­
minantur.
In ripis etiam fluminum & lacuum nidos fingunt halcyones: nec
Ariſtotelem latuit eas in fluuios aſcendere, ſed hyeme non occultantur.

uis eſt non multo maior paſſere.
Cùm autem marinæ halcyonis corpus to­
tum coloribus cæruleo, uiridi, ſubpurpureo, ſed miſtis inſigne ſit, adeo ut
neque collum, nec alæ aliquo ex eis careant, & roſtrum habeat ſubuiride, lon
gum, tenue, fluuiatilis ſeu ripariæ pectus purpureum eſt, collum & dorſum
in uiridi cæruleum, alæ fuſcæ, roſtrum, ut etiam pedes, cinereum.
Veſcitur
piſciculis & uermibus.
Lagopus quoque in altiſſimarum Alpium ſpecubus
iuxta glaciem, quæ tota nunquam æſtate ſolis calore liquefacta, uel alijs eti­
am anni temporibus imbre dilapſa diffunditur, nidos conſtruit & cubat.
Ex
pedibus, quos habet leporis inſtar uillis & quidem candidis, non plumis,
ueſtitos, nomen traxit.
Ei magnitudo columbæ. Color hyeme candidus, æ­
ſtate in candido cinereus.
Longe non uolat, ſed Alpibus ſe tenet. Capta non
uiuit, nedum manſueſcit.
Caro huius auis ſano palato eſt bona, ægroto ſalu
taris.
At aues, quibus oculi diurno ſpacio ſunt hebetes, acres, acutique noctur
no, interdiu latere, noctu ex latebris euolare, & ad paſtum ſolent accedere,
quas iccirco nocturnas appellant: quales ſunt ueſpertilio, bubo, ulula, no­
ctua, nycticorax.
Verum hæ non ſolum in tenebricoſis montium & rupi­
um cauernis latent, ſed etiam in cauis arboribus, in ædificijs deſertis, ſub te­
ctis domorum magnificarum & templorum & turrium, quæ raro homines
ſuccedunt.
Veſpertilio autem uenatur culices & muſcas, exedit pernas, ali­
asque carnes ſuillas de trabibus ſuſpenſas.
Cæteræ aues nocturnæ perſequun­
tur
mures, hirundines, aues, ſcarabeos, apes, ueſpas, crabrones.
Sed bubo e­
tiam capit lepuſculos & cuniculos.
Ea omnium nocturnarum auium maxi­
ma ex ſono, imò uerò gemitu, quem edit, mihi uidetur nomen inueniſſe.
Ca
put habet magnum: corpus anſeris magnitudine, breue tamen & quaſi de­
curtatum ac colore uarium: roſtrum curuum, ungues aduncos, oculos gran
des.
Huic non multum diſſimilis eſt ulula, ſed minor: quæ item ex ululati

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index