ſtrum quoddam, cæteri ea quæ congeſſerunt, conijciunt, & ſic onuſtum,
cauda mordicus apprehenſa, in ſpecum trahunt, & quaſi quodam modo in-
uehunt: ex quo euenit, ut per id temporis detrito dorſo eſſe uideantur. Itaque
poſteaquam cubilia in ſpecu ſtrauerint, ipſum aditum atque os eius ſarmen-
tis & terra obſtruunt & obturant, ut tuti à uentorum ui, ab imbribus, à fri-
gore eſſe poſſint. Tam autem arcte & grauiter dormiunt, ut effoſſi & extra-
cti non excitentur antequam in ſole expoſiti uel ad ignem locati concalue-
rint. Hic mus cognomen ex Alpibus, in quibus naſcitur, traxit: color ei eſt
aut fuſcus, aut cinereus, aut rutilus: magnitudo ferè leporis: muris ſpecies ac
figura, ex qua mus dicitur. Attamen mutilas habet aures & quaſi decurta-
tas: priores dentes longos & acutos: caudam amplius duos palmos longam,
pedes breues & uillis ſuperius refertos: digitos pedum urſinis ſimiles: un-
gues longos, quibus alte effodit terram: poſterioribus pedibus non ſecus
ac rurſus ire ſolet, ac interdum ingredi bipes. Si cibus huic animanti datur,
eum in priores pedes ſumit, ut ſciurus: ut idem ſciurus & ſimia erectus uſque
eo in clunibus reſidet quoad ipſum comederit. Veſcitur non modo fructi-
bus, ſed etiam pane, carne, piſcibus, iure, pulmento: cupide uerò lacte, buty-
ro, caſeo, quæ cum mandit, oris ſuctu ſonitum ſic uti porcellus edit. Multum
dormit: at cum uigilat, ſemper aliquid agit, ſtramina, fœnum, linteola, ralla
cubili ſuo importans: quibus os ita complet, ut nihil amplius capere poſſit:
reliquum pedibus accipit & trahit. Cum irritatus exarſerit iracundia, acriter
mordet. Si quando inter ſe colludunt mures Alpini, ut catelli clamorem fa-
ciunt. Cum è cauerna montiuagi egrediuntur ad paſtum, ex eis unus ali-
quis remanet iuxta illius aditum, quàm poteſt diligentiſſime & longiſſime
proſpiciens. Is cum uel hominem, uel armentum, uel feram uiderit, ſine mo-
ra clamat: quo audito undique omnes ad cauernam concurrunt. Eorum autem
uox fiſtulæ acutæ & lædentis aures ſimilis eſt: qua & mutationem aeris ſigni-
ficant, & ſibi quid aduerſi accidere. Dorſum ualde pingue habent, quum cæ-
teræ corporis partes ſint macræ: quanquam hæc uere nec pinguitudo nec
caro dici poteſt: ſed, ut mammillarum caro in bubus, inter eas eſt medium
quiddam. Illud ipſum utile eſt puerperis, & his quæ ex utero laborant: qui-
bus etiam eorum prodeſt pinguitudo. Vigilias præterea tollit. Glires eti-
am hyeme non ſolum in cauis arboribus, de qua re ſuprà dixi, ſed in terræ la-
tent ſpecubus. Glirem autem Ariſtoteles e)leio\n nominat, cinereus, ut Alber
tus ſcribit eſt, excepto uentre, qui albicat. Ab eo differt beſtiola paulo mi-
nor: quam alij Græci hac de cauſa kamyi/ouronuocarunt, quod uertat & ſurſum
uerſus inflectat caudam: aliqui uerò ski/ouron, quòd cauda ſua uillis ueſtita &
conferta, quaſi flabello corpus ſoleat inumbrare: aliqui m<25>_ ski/ouron, quòd præ
terea ſimilitudinem quandam gerat, ſpeciemque muris: ſicut etiam ſciurus Fenni-
cus, qui non cauda, non figura & liniamentis totius corporis, non magnitudine,
non moribus, ſed ſolo colore differt à noſtrate ſciuro: nam in candido cinereus
eſt, cum ſciurus noſtras ſit aut rutilus, aut niger: attamen in ea Sarmatiæ par
te, quam hodie Poloniam uocamus, inuenitur cui rutilus color miſtus cine-
reo. Vtrique autem ſciuro, hoc eſt tam Fennico quàm noſtrati, duo inferiores
dentes ſunt longi: uterque cum graditur, demiſſam caudam trahit: quum ueſcitur,