Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1caſam aſportatæ in cupam effunduntur: & ex ea in his locis, in quibus ualde
ſalſæ
fuerint, mox ſitulis in cortinam transfunduntur.
In quibus uerò minus
ſalſæ
prius cochliari alto, & ſimul cum manubrio ex una arbore cauato in
paruas
cupas, in quas ſalſi lapides iniecti ſunt, ut acrimoniam, quæ in eis eſt,
aquis
impertiant: tum effuſæ in canaliculos, per eos ducuntur in cortinam:
ex
ſeptem & triginta ſalſæ ſitulis Halæ Hermundurorum magiſter, & qui ſue
cedit
uicarius eius muneris uiciſſim duas ſalis maſſas, quibus eſt metæ figu­
ra
, conficiunt.
Vterque habet miniſtrum, aut pro eo uxorem ſociam laboris:
adeſt
etiam adoleſcens, qui ligna uel ſtramina cortinæ ſubijcit: omnes hi, quod
iſtiuſmodi
officinæ ualde incaleſcant, capita tantummodo pileolis ſtramineis
& uerenda ſubligaculis tegunt, cætera nudi: ſed quàm primum magiſter pri
mam
ſalſæ ſitulam infuderit in cortinam, adoleſcens ligna uel ſtramina ſub­
iecta
accendit, ſi ligna cremantur uel faſces ramorum aut uirgultorum, ſal fit
candidus
: ſi ſtramina, non raro ſubniger: eorum enim fauillæ cum fumo in
operculum
ſublatæ, rurſus decidunt in aquas, easque nigrore inficiunt.
Vt au
tem
ſalſæ celerius condenſentur, cùm magiſter duos ſalſæ modulos & toti­
dem
ſitulas infuderit, circiter ſeſquicyathum Romanum ſanguinis bubuli,
uel
uitulini, uel hircini, uel miſti in undeuigeſimam ſalſæ ſitulam effundit, eaque
diſſolutum
in omnes cortinæ angulos diſtribuit.
Quanquam alibi ſangui­
nem
ceruiſia diſſoluunt, ſed cùm iam aquarum feruentium ſordes ſpumis mi­
ſtæ
apparent, eas batillo deſpumat: quam ſpumam, ſi ipſi lapidibus ſalſis
pus
fuerit, per foramen, quod fumum emittit, in focum infundit: ibique coqui
tur
in lapides ſalſos: ſi non, in officinæ ſolum effundit: quod primum coquen
di
& deſpumandi munus ſemihora perficit.
Deinde eas adhuc horæ quadran­
tem
decoquit: quo tempore incipiunt in ſalem denſari: quas iam calore con
creſcentes
ipſe et miniſter, aſſidue ſpathis ligneis uerſant: tum hora eas ferue
re
ſinit: quo tempore ſeſquicyathum ceruiſiæ infundit: &, ut aura cortinæ non
inſpiret
, eius fronti miniſter imponit aſſerem longum pedes ſeptem & dimi
dium
, altum pedem: utrique etiam eiuſdem lateri aſſerem longum pedes tres
& dodrantem.
Ille, quod cortina in ipſius formis ſit incluſa, ſtabilis manet.
Hi
duo, quod illi & priori tigillo tranſuerſo inſiſtant: poſtea aſſeribus ſubla
tis
duas corbes altas pedes duos, & ſuperius totidem pedes latas, inferius tan­
tummodo
palmum, tigillis tranſuerſis idem miniſter interponit: in quas magi
ſter
ſalem batillo inijcit, easque ſemihora complet.
Deinde rurſus aſſeribus cor
tinæ
impoſitis, ſalſas feruere ſinit horæ dodrantem.
Tum iterum ſalem batil
lo
ſublatum, & ſali, quo utraque corbis completa eſt, ſuperiniectum accumu­
lat
.
In diuerſis autem locis, diuerſas ſali dant figuras: in corbibus fiunt maſſæ
figura
metæ, ſed non in his ſolis, uerum etiam in inſtrumentis, quæ imagines
multarum
rerum exprimunt, ut etiam tabulæ quædam, in quas item ſal con
ijcitur
.
Tam uerò tabulas quàm corbes in altiore caſæ loco, qui tertia, ut di­
xi
, eius pars eſt, uel in ſcamno æque alto, & in quod ex eo itur, reponunt, ut
ſal
aere calido magis exiccetur.
Magiſter & eius uicarius, interdiu noctuque,
feſtis
diebus anniuerſarijs tantummodo exceptis, ſalſas alternis coquentes ſa
lem
conficiunt.
Nulla cortina diutius anno dimidio ignis uim ſuſtinet: eam
magiſter
ſingulis hebdomadis aqua infuſa lauat: lauatam ſtraminibus ſubie

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index