Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quin cochleæ in Balearibus inſulis, ut Plinius ſcribit, cauaticæ appella­
, non prorepunt è cauis terræ, neque herba uiuunt, ſed uuæ modo inter ſe
cohærent
.
Accedo nunc ad alterum animantium ſubterranearum genus, quod in
humidis
terræ locis agit: etſi lumbrici etiam & aliæ quædam id genus animan­
tes
in terra tantum gignuntur humida.
Piſces aunt foſſiles duorum generum inue­
niuntur
, ſed intra terram nonnihil teretes ut anguillæ, uerum pelle carent tenaci:
ſquamis
etiam, ut & gobij: duramque nec admodum iucundam guſtui habent
carnem
: maiores craſſi ſunt ferè duos digitos: minores, digitum: illi longi cir
citer
palmos quatuor: hi tres.
Sonum edunt acutum. Eos pharmacopolæ in ui­
trum
incluſos de trabe ſuſpendunt, ut ſpectaculum hominibus præbeant:
longoque
tempore alunt pane & alijs quibuſdam.
Ex fluminibus aut quæ
currunt
in locis paludinoſis, egreſſi per riparum uenas longius penetrant in
terram
: & interdum in proximi oppidi cellas uſque ſubterraneas, in quibus
uinum
uel ceruiſia ſolet condi.
Attamen Theophraſtus ſcribit eos reperiri
iuxta
fluuios, & in aquoſis locis.
Cùm enim terram inundauerit aqua, ex al­
ueis
fluminum egredi in eam: cùm decreuerit, relinqui in exiccata.
Itaque per­
ſequentes
humorem terram ſubire: dein humore exiccato in halitu perma­
nere
: non aliter ac piſces inter cæteros ſalitos uiuunt.
In latebris autem pro­
pter
ſenſuum ſtuporem eos nihil ſentire, ſed effoſſos ſe mouere.
Non diſſi­
mile
ait accidere in Ponto his piſcibus quos glacies complectitur.
Etenim
non
prius ſentiunt & mouentur, quàm in patinam iniecti coquantur.
Ve
rùm
nullos piſces, qui in fluuijs uerſari ſemper ſoliti fuerunt, poſt inundatio
nes
in locis ſiccis relictos ſubire terram uidemus, ſed omnes de uita decede­
re
.
Itaque cùm foſſiles piſces etiam in locis, quos non inundauit aqua, ſoleant
inueniri
, certum eſt illos per uenas & uenulas penetrare.
De qua re ultra
Albim
Orteranti, quod oppidum eſt ad Polſenicium fluuium, diligenter ad­
uerti
.
Nec in Germania modo foſſiles piſces reperiri ſolent, ſed etiam poſt
Pyrenæos
montes, ut Polybius in quarto & trigeſimo hiſtoriarum libro tra­
dit
, uſque ad Narbonem amnem planicies eſt: per quam fluuij feruntur Ilibe­
ris
, & Roſchinus, fluentes propter urbes eiuſdem nominis, quæ habitantur
à
Celtis.
In hac igitur planicie ſunt piſces foſſiles dicti. In ea enim eſt terra te­
nuis
, & multum naſcitur gramen: ſub quod altitudine duorum uel trium cubi
torum
per arenam aqua fluminum dilatata fluit.
Et ſi quando inundauerint
cum
aqua, piſces terram ſubeuntes alimenti cauſa, nam mirifice appetunt gra
minis
radices, planiciem efficiunt refertam piſcibus ſubterraneis, quos inco
effodiunt.
Inueniuntur etiam foſſiles piſces circa Heracleam, & in multis
Ponti
locis, ut Theophraſtus memoriæ prodidit: in Paphlagonia, ut Eudo
xus
.
Quin, ſi Senecæ credimus, ſub terra ſunt ſtagna obſeſſa tenebris & lo­
cis
amplis.
Animalia quoque illis innaſcuntur, ſed tarda & informia, ut in ae­
re
cæco, pinguique concepta, & in aquis torpentibus facta.
Et, ut idem ſcri­
bit
, in Caria circa Idimum urbem, cùm exiliſſet unda, periere quicunque illos
ederant
piſces, quos ignoto ante eum diem cœlo nouus amnis oſtendit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index