Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Eius autem caro dulcis. Etſi uerò glires uiuunt in ſyluis, ut non immerito de
eorum
penuria in Fundanio, uel De admirandis Varro his uerbis conquera
tur
, Glis nullus eſt in ſylua mea: tamen ueteres gliraria habebant.
Quæ qua­
lia
debeant eſſe, idem Varro libro tertio De re ruſtica tradidit.
Et hodie in
quibuſdam
locis ſylueſtribus incolæ fodiunt tellurem, ut in eius cauernis gli­
res
inhabitare, & quando uelint eos capere, & in cibo uti poſſint.
Apud Ro
manos
uerò gliribus uiuarijs in dolijs Fuluius Hirpinus inſtituit, ut Plinius
ſcriptum
reliquit.
Mus autem Ponticus, quem hodie uocant Hermelam,
hyeme
ſolum in cauis latet arboribus, ut ſuprà dixi.
Eſt uerò totus niuis inſtar
candidus
, excepta cauda digitum longa: eius enim dimidia pars, & quidem
inferior
, nigerrima.
Huic animanti magnitudo ſciuri. Perſequitur mures &
aues
quibus ueſcitur.
Eius pelles in precioſarum numero habent: ut etiam mu
ris
quem Laſſicium uocant: is in cinereo candidus eſt, nec duobus digitis craſ
ſior
.
At mus Noricus, quem Citellum appellant, in terræ cauernis habi­
tat
.
Ei corpus ut muſtelæ domeſticæ, longum & tenue: cauda admodum bre­
uis
: color pilis, ut cuniculorum quorundam pilis, cinereus, ſed obſcurior.
Si
cut
talpa caret auribus, ſed non caret foraminibus, quibus ſonum ut auis re­
cipit
.
Dentes habet muris dentium ſimiles. Ex huius etiam pellibus, quan­
quam
non ſunt precioſæ, ueſtes ſolent confici.
Subit etiam terræ cauernas
mus
Pannonicus, cui color ſubuiridis, ſpecies muſtelæ, magnitudo muris.

Sorex
quoque menſibus hybernis ſe condit in terra, in quam cauerna ad pe­
dum
ferè trium altitudinem deſcendit: effoſſus & in ſole expoſitus, ut cæte­
animantes, quæ totam hyemem dormiunt, ſenſim ſe mouens euigilat: ei
dodrantalis
longitudo: color æſtate rufus, fuſco miſtus, autumno cinereus:
aures
, ut Plinius ſcribit, piloſæ: caudæ caulis infima parte ſetoſus: nec enim
totam
habet, ut ſciurus, uillis confertam et plenam: quinetiam aurium pili ſunt
perexigui
: hic mus ſylueſtris arbores, ſicuti glis & mus Ponticus, & ſciurus,
ſcandit
: ſemina pyrorum comedit, & nuces auellanas: quare apud Germa­
nos
ex corilo nomen inuenit.
At alter mus ſylueſtris ſorice breuior eſt, ete­
nim
ſemipedalis: color dorſo & lateribus murinus, uenter albicat: is ſub fru
ticibus
terram fodit ad duûm pedum altitudinem: in que ultimam cauernæ, ad
pedes
quatuor longæ, partem congerit omne genus glandium, atque nucleos cera
ſorum & prunorum, aliorumque fructuum, ſed maxime nuces auellanas, & quidem
optimas
: unde etiam ipſe ab iſtius generis nucibus nomen traxit: in cauerna

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index