Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
Ex natricum præterea genere ſunt boæ, in tantam, Plinio autore, amplitudi
nem
exeuntes, ut, diuo Claudio principe, occiſæ in Vaticano ſolidus in aluo
ſpectatus
ſit infans.
Aluntur primo bubuli lactis ſucco, unde nomen traxere:
ſunt
enim nihil aliud quam domeſticæ atque uernaculæ natrices.
Aſpis aut eſt
longitudine
IIII. pedum, craſſitudine haſtæ.
Color eis non unus: nam alijs ſqua
lidus
, alijs uiridis & uarius, alijs cinereus, alijs igneus: maxime Æthiopicis.

Oculi
hebetes in temporibus, & iuxta ſupercilia carunculæ inſtar calli emi­
nent
: quocirca quaſi ſomniculoſa nictare non ceſſat, ſed animantium ſtrepi­
tu
facile excitatur.
Gignit eam Ægyptus, Æthiopia, & cæteræ regiones
fricæ
.
Coniugæ, utor Plinij uerbis, fermè uagantur, nec niſi cum compare ui
ta
eſt: itaque alterutra interempta, incredibilis alteri ultionis cura: perſequitur
interfectorem
, unumque eum in quantolibet populi agmine noticia quadam
infeſtat
: perrumpit omnes difficultates, permeat ſpacia, nec niſi amnibus ar­
cetur
, aut præceleri fuga.
Huic ichneumon, qui ſimilis eſt muſtelæ, maxime
inimicus
eſt: itaque non tantum eius oua perdit, ſed ipſum etiam interficit: ete
nim
mergit ſe limo ſæpius, ſiccatque ſole: mox ubi pluribus eodem modo ſe
corijs
loricauit, in dimicationem pergit: in ea caudam attollens ictus irritos auer
ſus
excipit, donec obliquo capite ſpeculatus inuadat in fauces: aſpides autem
Galenus
in tria diſtribuit genera, in chelidonias, cherſeas, ptyadas, à ſputo
cognominatas
: quas Cleopatra ſibi admouit.
Aſpis uerò frigoris impatiens
hyeme
incluſus atque abditus latet in arenis: ut in cauis fagis aut quercubus
dryinos
: ex qua re nomen inuenit: eam alij, ut Nicander ſcribit, hydron, alij
chelydron
nominant: eſt enim natrici, quod ad caput attinet, ſimilis, ſed ter­
gum
habet cinerei coloris, craſſitudo & longitudo ei eſt mediocris anguillæ,
grauiter
olet: ranarum fœtus, cauda inſignes perſequitur: & eam contra mu
ſca
magna.
At ceraſtes ex cornibus nomen traxit, quæ modo cochleæ
inſtar
gemina, modo quadrigemina geſtat in capite: & quidem corporea:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index