Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
< >
page |< < of 599 > >|
1quorum motu, ſcribit Plinius, reliquo corpore occultato ſolicitat ad ſe aues:
alio
qui in uiperæ figuram eſt formatus.
Color ei ſqualidus: in frigidis tamen
regionibus
reperitur natrici ſimilis figura & colore: quanquam raro in his
reperiri
ſoleat.
In Africa in arenis & orbitis uerſatur: alibi plerunque in ſaxo­
rum
rimis, in quibus latet hyberno tempore.
Ariſtoteles colubros etiam The
banos
tradit eſſe cornutos.
Hæmorrhoos quoque in ſaxorum rimis agit:
ea
ex profluente ſanguine nomen inuenit: nam cùm aliquem momorderit,
prima
nocte ſanguis erumpit ex auribus, ex naribus, ex ore unà cum ſputo,
ex
ueſica cum lotio, ex uulneribus cum ſanie: gingiuæ præterea & caro quæ
eſt
ſub unguibus, ſtillant ſanguine, ſi quem hæmorrhois fœmina momor­
derit
: eſt autem longa pedem, non multum craſſa: etenim paulatim in tenu­
em
caudam deſinit: colore aliàs cinereo, aliàs candente.
Ex fronte eminent
duo
cornicula, item corporea: oblique ac tardius ſerpit, & perinde ſtrepit ac
ſi
arundines tranſeat.
Huic figura ſimilis eſt ſepedon, ſed corniculis caret, &
contrarie ſerpit: color ei ruber: à putredine, quæ mox ſequitur eius morſum,
nominatur
.
Porphyrus uerò, ut Ælianus tradit, palmi eſt magnitudine,
capite
candidiſſimo, reliqua purpureus, morſu innocuus, quippe qui denti­
bus
careat.
Inuenitur in Indiæ locis uadoſis: captam cauda ſuſpendunt, ui­
uentisque
ex ore defluentem liquorem legunt in uaſculis æreis: alterum item
ex
iam defuncto liquorem nigrum ſimiliter in altero uaſe excipiunt: & hic
quidem
in eſculentis ſeu poculentis, cum grano ſeſami datus tabe lenta uni­
us
, uel etiam duorum annorum ſpacio paulatim enecat: ille more cicutæ ſta
tim
abſumit.
Acontias autem, quem Latini iaculum appellant, ex arbo­
rum
ramis ſe iaculi inſtar uibrat in animal quod præterierit: ex qua re nomen
reperit
: nec uerò ſolum deſuper ſe uibrat in animal, ſed humi poſitus, ſi fue­
rit
laceſſitus, iaculi modo corpus intorquens eminus petit aduerſarium.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index