Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 599 > >|
1dextrum eius latus, alterum propè ſiniſtrum. Ad hoc fiſtulæ fibulis ferreis
affiguntur: ad illud uel ſtipes chelas habens perforatas, uel tignum ſuperius
excauatum, ut pro chelis ſit.
Axiculus autem ferreus per tigni cuiuſdam ſta­
tuti latius & rotundum foramen, quod in eius medio eſt, penetrans in chela
rum foraminibus ſic includitur, ut ipſe quidem maneat immobilis, tignum
uerò circa eum uerſetur intra chelas: in cuius tigni altero capite ſuperius pi­
li caput eſt incluſum, ferreoque clauo transfixum: in altero uectis item ſuperi­
us caput.
Inferiori uerò manubrium eſt ut eò firmius manibus teneri poſſit.
Itaque cùm operarius uectem ſurſum trudit, pilum in fiſtulam impellit: cùm
retrahit uectem, ex fiſtula pilum extrahit: atque ita pilum iterum aquam, orbi
culi foraminibus hauſtam, ducit ad ſiphunculum, per quem effluit in cana­
lem.
Hic autem ſipho, ut etiam ſequens, quod ad pilum, orbiculum, truncum,
pyxidem, foriculam pertinet, eodem modo, quo primus, ſe habet.
Tignum ſtatutum A. Axiculus B. Tignum quod circa axiculum
uerſatur C. Pilum D. Vectis E. Annulus, quo duæ fiſtulæ
coniungi ſolent F.
33[Figure 33]
Tertius ſipho iam dicti nonnihil diſſimilis eſt. Loco enim ſtipitis duo ſta­
tuuntur tigna circa ſummum perforata: in quibus foraminibus axis capita

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index