Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 599 > >|
1tempore, quo diuturnæ ſiccitates fuerint, accidit, machina conſtruitur, cui
tam humilis & leuis ſit rota, ut eam tantuli riui aqua circumagere poſsit: ea­
dem in canalem decidens ab eo delabitur in inferioris machinæ rotam altam
et grauem, quæ ſiphonibus è profundo puteo aquas haurit.
Quia uerò tam
exigui riui aqua alteram rotam ſola uerſare nequit, eius axis initio uectibus
à duobus operarijs circumagitur, ſed quam primum aquas ſiphonibus hau
ſtas in lacum effuderit,, eas ſuperior machina ſuo ſiphone haurit, & in alte­
rum canalem effundit, ex quo etiam influunt inferioris machinæ rotam, ei­
usque pinnas percutiunt.
Tam autem hæ aquæ quàm riui canalibus iſtis de­
cliuibus in altiorem illam & grauiorem inferioris machinæ, quæ duobus uel
tribus ſiphonibus aquas ex profundiore putei parte haurit, rotam deductæ,
eam poſſunt conuertere.
Machinæ ſuperioris rota A. Eius ſipho B. Eiuſdem canalis C.
Machinæ inferioris rota D. Eius ſiphones E. Alter canalis F.
39[Figure 39]
Si uerò riuus tantam aquarum copiam ſuppeditat, quanta ſtatim rotam al­
tam & grauem uerſare poteſt, tum ad alterum axis caput fit tympanum den
tatum, id uerſatum circumagit alterius axis tympanum, quod ex fuſis con­
ſtat, ei ſubiectum: ad utrumque eiuſdem axis inferioris caput fit ferrum teres, &
quaſi lunatis obliquatum cornibus, in iſtiuſmodi machinis uſitatum.
Hæc
autem quod utrinque ſiphonum ordines habeat permultas aquas haurit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index