Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 599 > >|
1 55[Figure 55]
Sin halitus graues follibus è cuniculis hauriendi fuerint, plerunque tres du­
plicati uel triplicati, naribus carentes & priore parte clauſi, in ſedilibus col­
locantur: quos operarius non aliter pedibus calcando comprimit, ac eos qui
in templis ſunt ad organa, quæ uarios & dulces ſonos edunt.
Follium autem
quiſque graues iſtos halitus inferioris tabulati foramine ſpiritali per canalem
longum tractos foramine tabulati ſuperioris expirat uel in aerem liberum,
uel in aliquem puteum, uel in foſſam quampiam latentem.
Hoc foramen fo
riculam habet, quam flatus noxius toties aperit, quoties exit.
Quoniam ue­
rò aerem follibus tractum alius continenter ſubſequitur, non grauis modo
extrahitur ex cuniculo mille & ducentos pedes longo, aut etiam longiore,
ſed ſalubris naturaliter ipſum conſequens ii.
eundem parte eius aperta, quæ
extra canalem illum longum eſt, trahitur.
Quo modo cùm aeris mutationes
fiant, foſſores laborem ſuſceptum ſuſtinere poſſunt: quod genus machinæ
ni eſſent inuentæ, metallici neceſſe haberent duos cuniculos in montem age­
re, & poſt pedes ſummùm ducentos ſemper puteum ex ſuperiore cuniculo
ad inferiorem pertinentem fodere, ut aer, qui in illum influxit, in hunc pute
is deſcendens foſſoribus ſalutaris eſſe poſsit: quod ſine magno impendio
perficere non poſſent.
At duas machinas ſupradictis aſsimiles follibus equi
uerſant: quarum altera ad axem habet ligneum orbem, circumcirca gradi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index