Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 599 > >|
1 74[Figure 74]
Etſi uerò foſſores in puteis aut cuniculis res foſſiles diſcreuerunt, tamen
uenæ metallicæ ex ipſis extractæ aut euectæ malleis in partes frangen­
dæ ſunt, uel minutim contundendæ, comminuendæque, ut iſto etiam modo
præſtantiores & meliores partes à uilioribus & deterioribus diſcerni poſ­
ſint: quod in uenis excoquendis plurimum ualet: etenim ſi diſcrimine remo
to uenæ excoquantur, precioſa non raro magnum detrimentum accipit, pri­
uſquam uilis igni liqueſcat: aut una alteram conſumit: quod ne fiat partim
hac diligentia, partim additamentis poſſumus cauere: ſed ſi uena metalli ali­
cuius uilis fuerit, eius extractæ uel euectæ, meliorem partem conijcere opor
tet in unum aliquem locum: deteriorem uerò itemque ſaxa abijcere.
Diſcre­
tores autem cuique abaco durum & latum lapidem imponunt.
Abaci plerunque
longi
& lati quatuor pedes conſtant ex aſſeribus inter ſe coagmentatis: ad
quorum latera & tergum aſſeres, ex eis circiter pedem eminentes, affixi ſunt:
frons, cui ſecretor aſſidet, patet.
Eorum uerò alij uenæ auri uel argenti, diui­
tis maſſam lapidi ſuperimpoſitam & malleo lato, ſed non craſſo, percuſſam
modò in partes frangunt, & in unum uas conijciunt: modò frangunt & præ­
ſtantes à uilioribus diſcernentes, unde nomen inuenerunt, eas ſeparatim in
diuerſa uaſa inijciunt & colligunt.
Alij uerò uenæ minus auri uel argenti di
uitis maſſam item lapidi ſuperimpoſitam, malleoque lato & craſſo percuſſam
minutim contundunt: ac, cùm multa fuerit comminuta, collectam in unum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index