Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 599 > >|
1uum uel fluuium, atque in eius alueo reſidet. Vt uerò etiam lapillorum par­
tem metallici capere poſſint, plures in alueo riui uel fluuij faciunt extructio­
nes ſimilimas his, quæ conficiuntur ſupra moletrinas, ut impetus aquarum
deflectant ad foſſas, in quibus curſu ſuo ad rotas profluunt.
Ad alterum au­
tem cuiuſque extructionis latus eſt area ad quinque uel ſex uel ſeptem pedum al­
titudinem
depreſſa, & quaqua uerſus, ſi loci natura ita feret, pedes habens am­
plius ſexaginta: itaque cùm aqua riui uel fluuij autumno & hyeme inundaue
rit terram, tunc fores extructionum clauduntur: quo modo uis aquarum li­
mum cum lapillis permiſtum, rapit in areas: qui uere & æſtate ſimiliter la­
uatur in area linteis extenſis contecta, & in canali deuexo: colligunturque la­
pilli nigri, ſed minutuli.
At cùm alueus riui uel fluuij à domicilijs, in quibus
lauantur lapilli nigri, iam cœperint diſtare quatuor millibus paſſuum, me­
tallici tales extructiones non faciunt, ſed in pratis ſepes obliquas, & ante ſin
gulas eiuſdem longitudinis foſſam, ut limus cum lapillis nigris miſtus, riui
uel fluuij inundationibus raptus in his ſubſideat, ad illas adhæreſcat: qui col­
lectus item in area & canali lauatur, ut lapilli nigri ab eo ſeparentur: certe qui­
dem tales areas & ſepes plurimas, quæ iſtius generis limum excipiunt, in Mi
ſena ſub Aldebergo uidere licet ad Mogelicium fluuium illum ſemper ſub­
rubrum, cùm ſaxa, cum lapillis nigris permiſta, tunduntur pilis.
Fluuius A. Extructio B. Fores C. Area D. Pratum E. Sepes F. Foſſa G.
108[Figure 108]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index