Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1 20[Figure 20]
Quæ ſint ferramenta metallicorum, quæ uaſa ſatis oſtendi: nunc machinas
exponam, hæ triplices ſunt, tractoriæ ſcilicet, ſpiritales, ſcanſoriæ.
Tractorijs
onera ex puteis extrahuntur.
Spiritales aerem conceptum ex ore ſuo inflant in
cuniculos uel puteos: quod ni fiatin nonnullis foſſores laborare ſine magna
ſpirandi difficultate non poſſunt.
Scanſoriæ ſunt ſcalæ quarum gradibus me
tallici deſcendunt in puteos: & ex eis rurſus aſcendunt.
Tractoriarum uariæ
& diuerſæ ſunt formæ: & quædam ex ipſis multùm artificioſæ: &, niſi ego
fallor, ueteribus incognitæ: quæ iccirco inuentæ ſunt, ut & aquæ trahi poſ­
ſint ex terræ profundo, ad quod nulli cuniculi pertinent: & res foſsiles ex pu
teis, quos item nulli contingunt cuniculi, uel longiſsimi.
Quoniam uerò puteo
rum non eadem eſt altitudo, in iſtius generis machinis magna uarietas exiſtit.
ſed earum, quibus onera ſicca ex puteis extrahuntur, formæ quinque potiſsimum
ſunt uſitatæ, quarum prima ſic conficitur.
Tigna duo, quàm puteus paulo lon­
giora, collocantur: alterum in fronte putei, alterum in tergo.
Eorum partes ex­
tremæ habent foramina, in quæ pali, ad imum cuneatiores, immiſsi altius in
terram adiguntur ut maneant immobilia.
Habent præterea formas, in qui­
bus incluſa ſunt capita duorum tignorum tranſuerſariorum: quorum unum
dextrum putei latus occupat: alterum tantum abeſt à ſiniſtro, ut inter ipſa
locus ſit aptus ad ſcalas affingendas: in horum tignorum tranſuerſariorum
formis, quæ in media eorum ſunt parte, ſtipites uel aſſeres craſsi infiguntur
& configuntur clauis ferreis: in quorum ſtipitum uel aſſerum caua craſsis la
minis ferrata conijciuntur ſuculæ capita: utrumque autem caput, ex ſtipitis
aut aſſeris cauo foras eminens, eſt incluſum in forma alterius capitis ligni lon
gi ſeſquipedem, lati palmum, craſsi tres digitos: ſed utrunque eius caput latum eſt di­
gitos ſeptem: in alterum uerò incluſus eſt uectis, teres item longus ſeſquipedem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index