Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1digitos, ſuperiori parte rotundum. At bractea habet tria foramina, in utroque
latere unum, tertium in poſteriori eius parte: quæ lata ſunt digitum, longa
tres digitos: per ea tum cinis ex carbonibus candentibus decidit, tum ſpirat
flatus penetrans in cameram, quæ ſub ipſa bractea eſt: itaque is flatus ignem
excitat.
Quam ob rem hæc fornacula, quam metallici propter uſum ab expe­
riendo appellant, apud chymiſtas ex uento nomen inuenit: uerum bracteæ
ferreæ pars, quæ è fornacula extat & eminet longa eſſe ſolet dodrantem, la­
ta palmum.
In ea carbunculi locati expeditè in fornaculam per ipſius os for
cipe imponuntur, rurſusque, ſi res hoc poſtulat, ex fornacula exempti in ea­
dem reponuntur.
Bracteæ foramina A. Eiuſdem pars quæ extat e fornacula B.
61[Figure 61]
Ferrea autem fornacula conſtat ex quatuor bacillis ferreis, altis ſeſquipe­
dem, inferius parumper diuaricatis & latis ut firmius ſtare poſſint: ex quo­
rum duobus prior fornaculæ pars, ex duobus poſterior efficitur: cum iſtis
bacillis utriuſque partis conglutinata & conferruminata ſunt bacilla ferrea
tranſuerſaria, numero tria: prima ubi ad altitudinem palmi aſſurrexerunt:
ſecunda ubi ad altitudinem pedis: tertia in ſumma eorum parte.
Recta
quidem bacilla ca parte perforata ſunt, qua cum ipſis conglutinantur
tranſuerſaria, ut à lateribus in ea includi poſsint alia bacilla ferrea ſimi­
liter utrinque tria numero.
Itaque duodecim ſunt bacilla tranſuerſaria,
quæ tres efficiunt ordines, imparibus interuallis diſtinctos: etenim ab u­
no bacillo recto ad alterum in infimo ordine eſt interuallum unius pedis &
quinque digitorum.
At in medio inter priora quidem bacilla & poſteriora eſt
ſpacium trium palmorum & unius digiti.
Laterum uerò bacilla inter ſe di­
ſtant tribus palmis et totidem digitis: ſed in ſupremo ordine inter priora qui­
dem bacilla et poſteriora eſt interuallum duorum palmorum, inter laterum
uerò bacilla trium, ut iſto modo fornacula in ſumma parte fiat anguſtior:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index