Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1
At uenæ pilis præferratis iccirco tunduntur, ut metallum à lapidibus &
tecti ſaxis diſcerni poſſit.
Machinæ, qua id ipſum perficitur, ſpecies, quarto
machinarum, quibus metallici utuntur, generi ſubiecta, hoc modo fabrica­
tur: truncus quernus longus pedes ſex, latus & altus duos & palmum humi
locatur: in cuius medio capſa eſt longa pedes duos & digitos ſex, alta pedem
& ſex digitos: eius frons patet, quæ oſtium appellari poteſt: eiuſdem fundum
tegitur ſolea ferrea, craſſa palmum, lata palmos duos & totidem digitos: cu­
ius utrunque latus cuneatum in truncum adigitur.
Prior uerò & poſterior ei­
us pars eidem trunco affiguntur clauis ferreis: ad latera capſæ ſuper truncum
ſtatuuntur duo tigna, quorum ſuperiora capita aliquantum reciſa in formis
trabium domicilij includuntur: à capſa pedibus duobus & dimidio duo ti­
gna tranſuerſa continenter coniunguntur: quorum capita intrinſecus parum
reciſa iacent in formis exterioribus iſtorum tignorum ſtatutorum: atque ibi
cum ipſis terebrantur, perque foramen hoc rotundum penetrat clauus ferreus:
cuius alterum caput duo habet cornua: alterum perforatum eſt, quod cuneo
traiecto ſic coercetur, ut tigna arctius conſtringat: quinetiam ex cornibus al
terum uerſus uergit, alterum deorſum: at ſuper ea tigna tranſuerſa ad ſpacium
pedum trium & dimidij iterum duo eiuſmodi tigna tranſuerſa ſimili modo
coniunguntur.
Tignis autem tranſuerſis ſunt foramina quadrangula, in quæ
pila præferrata immittuntur: ea longe inter ſe non diſtant, & arctius in illis
continentur.
Habet uerò quodque pilum retro dentem, quem inferius ſeuo li
nire oportet, ut eò facilius attolli poſſit: eum autem axis angulati bini den­
tes longi & ſuperiore parte in rotundo lati uiciſſim attollunt, ut pilum deci
dens in capſam capite ferreo ſaxa in eam coniecta contundat & comminu­
at.
Sed axis rotam habet pinnatam, quam aquæ impetus impellit: uerùm ca
pſæ oſtio pro foribus aſſer eſt: qui in antis trunci excauatis & leuari poteſt,
ut oſtio reſerato operarius arenam, in quam ſaxa contrita ſunt, itemque ſabu­
lum & glareas batillo eximat: & demitti, ut oſtio clauſo alia ſaxa iniecta rur
ſus pilis præferratis tundantur: ſed, ſi truncus quernus in promptu non fue
rit, duo tigna humi locantur, & inter ſe fibulis ferreis coniungantur: quorum
utrunque longum ſit pedes ſex, latum pedem, altum ſeſquipedem: quæ altitu
do capſæ eſſe debet: ea fit priore tigno latitudine dodrantis, & longitudine
duorum pedum & trientis ac ſemunciæ prorſus exciſo: in cuius ſolo effoſſo
locetur ſaxum duriſſimum, craſſum pedem, latum dodrantem: ad id, ſi quod
cauum remanet, ipſum terra uel arenula compleatur, eaque tundatur: ſolum quod
eſt ante capſam aſſeribus tegatur: ſaxum perfractum auferatur, & in eius lo
cum aliud reponatur: licet etiam capſam minorem & trium tantummodo pi­
lorum facere capacem.
Capſa A. Tigna ſtatuta B. Tigna tranſuerſa C.
Pila D. Eorum capita E. Axis F.
Dens pili G. Dentes axis H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index