Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 599 > >|
1 143[Figure 143]
At tigilla quæ longis axis dentibus depreſſa folles comprimunt, tot ſunt
numero quot folles.
Quodque uerò incluſum in binorum tignorum ſtatuto­
rum foraminibus, longum eſt pedes octo & palmos tres, latum & craſſum
palmum.
Extat autem è priore tigno palmos duos & tantundem è poſterio
re, ut ibi id ipſum bini axis dentes deprimere poſſint: qui non modo pene­
trant in poſterioris tigni ſtatuti foramen, ſed extra ad tres digitos extant.
Per
prioris præterea tigni ſtatuti foramen rotundum, quod ad eius latera eſt ſur­
ſum uerſus ad palmos tres & totidem digitos, atque per foramen tigilli in ipſo
incluſi penetrat axiculus ferreus: circa quem, quod uoluatur, tigillum depri
mi & attolli poteſt: quinetiam ipſe axiculus uerſatur.
Cuiuſque uerò tigilli pars
poſterior ad cubiti longitudinem palmo & digito latior eſt quàm reliqua,
ibique perforata: in quo foramine includitur uectis longus pedes ſex & pal­
mos duos, latus tres digitos, craſſus ferè ſeſquidigitum, ſuperiore parte ali­
quantum curuus, ut ad follis caudam poſſit accedere.
Verùm ſub tigillo per
uectis foramen iccirco penetrat clauus, ut ipſe tigillum ſecum attollat.
Vectis
autem à ſuperiore parte deorſum uerſus ad digitos ſex perforatus eſt: quod
foramen longum eſt palmos duos, latius digito: in ipſum inijcitur uncus in
ſtrumenti ferrei, quod craſſum eſt digitum: ſuperiore parte formatum in fi­
guram annuli uel rotundi, uel quadranguli, cuius pars caua eſt, lata duos di

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index