Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
71 30
72
73 37
74
75 32
76
77 25
78
79 34
80
81 35
82
83 36
84
85 37
86
87 38
88
89 39
90
91 40
92
93 41
94
95 42
96
97 43
98
99 44
100
< >
page |< < of 213 > >|
tiam haberemus. Q uem meum laborem nō mathe-
maticis ſolum, verum iis etiam, qui naturæ obſcuri-
tate delectantur, nó iniucundam fore ſperaui:
multa
enim προβλήματα cognitiòne digniſsima, quæ ad vtrã-
que ſcientiam attinent, ſeſe legentibus obtuliſſent.
neque id vlli mirandum videri debet. vt enim in cor-
poribus noſtris omnia membra, ex quibus certa quæ
dam officia naſcuntur, diuino quodam ordine inter
ſe implicata, &
colligata ſunt: in iisq́; admirabilis il-
la conſpiratio, quam σύμπνοιαν græci vocant, eluceſcit,
ita tres illæ Philoſophiæ (ut Ariſtotelis verbo vtar)
quæ veritatem ſolam propoſitam habent, licet qui-
buſdam quaſi finibus ſuis regantur:
tamen earũ vna-
quæque per ſe ipſam quodammodo imperfecta eſt:

neque altera ſine alterius auxilio plene comprehen-
di poteſt.
complures præterea mathematicorum no-
di ante hac explicatu difficillimi nullo negotio expe
diti eſſent:
atque (ut vno, verbo complectar) niſi
mea valde amo, tractationem hanc meam ſtudioſis
non mediocrem vtilitatem, &
magnam volupta-
tem allaturam eſſe mihi perſuaſi.
cum autem ad hoc
ſcribendum aggreſſus eſsem, allatus eſt ad me liber
Franciſci Maurolici Meſſanenſis, in quo vir ille do-
ctiſsimus, &
in iis diſciplinis exercitatiſsimus af-
firmabat ſe de centro grauitatis corporum ſolido-
rum conſcripſiſſe.
cum hoc intellexiſſem, ſuſtinui
me pauliſper:
tacitusque expectaui, dum opus cla-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index