Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 599 > >|
1lus in terra defigitur: ad quem alter funiculus alligatus & affixus rectà duci­
tur in cuniculum uſque ad eum finem, dum nullum fundamenti uel tecti ue­
næ angulum attingat: poſtea à funiculo, ex inferiori tripode pendente, funi
culus tertius, item affixus rectà ſurſum uerſus per decliuem montis partem
ducitur uſque ad palum tripodis ſuperioris, atque ad eum alligatur et affigitur:
ut autem altitudinis dimenſio certior ſit, unum & idem latus funiculi, ex in­
feriori tripode pendentis, contingat tertius iſte funiculus, quod ſecundus,
in cuniculum ductus, contingit: his omnibus ritè factis menſor cùm iam fu­
niculus, rectà in cuniculum ductus, angulum ſiue fundamenti ſiue tecti ta­
cturus eſt, in ſolum cuniculi collocat aſſerem, & ſuper eum ſtatuit orbem, uel
inſtrumentum, quod indicem habet, ei peculiare: id circulis ceratis differt ab
altero, cui item index, libro tertio à nobis deſcripto.
Ad utrumque autem, tan
quam ad regulam & normam, decernit utrum funiculi extenti rectà tendant
ad extremam cuniculi partem, an modo rectà tendant, modo ad fundamen
tum uel tectum declinent: utrumque inſtrumentum in partes diuiſum eſt: ſed
quod habet indicem, quem regit magnes, in quatuor & uiginti: orbis uerò
in ſedecim.
Etenim primò in quatuor principales, quarum quæque rurſus in
quatuor: utrique ſunt circuli cerati, uerum ei, quod habet indicem, ſeptem: al­
teri, tantum quinque.
Hos circulos ceratos menſor ſiue hoc ſiue illo utatur in
ſtrumento, pungit, ipſis punctis ordine notans partes, in quas funiculi di­
uerſis modis extenduntur.
Sed orbis præterea foramen habet ex eius exti­
ma parte circulari ad punctum uſque pertinens: in quod cochleam ferream,
ad quam ſecundum funiculum alligat, immittit & uerſando in aſſerem infi­
git: ut etiam orbis maneat immobilis.
Ne uerò funiculus ſecundus & dein­
ceps alij extenti, de cochlea detrahantur, cauit ferro graui, in cuius foramine
cochleæ caput includit: at alterum inſtrumentum, cui index eſt, quia caret fo­
ramine, tantummodo ad cochleam apponit.
Inſtrumenti, cui index est, ſeptem circuli cerati
A B C D E F G,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index