Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quarta ſiphonum ſpecies minus ſimplex eſt: nam conſtat ex duobus uel
tribus ſiphonibus: quorum pila attollit machina, quam uerſant homines:
etenim cuique pilo eſt dens, quem ſuculæ bini dentes uiciſſim tollunt.
Eam
duo uiri robuſti, uel quatuor, cogunt.
Sed cùm pila decidunt in fiſtulas, eo­
rum orbiculi hauriunt aquas: cùm attolluntur, eaſdem aquas exprimunt per
fiſtulas.
Cuiuſque aut pili ſuperior pars, quæ in foraminibus tignorum tranſ­
uerſariorum continetur, quadrangula eſt, & craſſa atque lata ſemipedem: reli
qua, quæ in fiſtulas incidit, & ex alio ligno facta eſt, tota teres.
Horum trium
ſiphonum quiſque ex duabus continentibus fiſtulis, ad tigna putei affixis, com
ponitur
.
Verùm hæc machina altius aquas haurit, utpote ad pedes quatuor
& uiginti.
Si foramina fiſtularum magna ſunt duo tantum modo ſiphones
fiunt: ſi paruæ, tres: ut utroque modo machina oneri par eſſe poſsit.
Idem de
cæteris machinis earumque fiſtulis ſentiendum eſt.
Quoniam uerò hi ſipho­
nes ex duabus fiſtulis conſtant, pyxis ferrea, ut etiam prius dixi, cui eſt foricu­
la ferrea, non includitur in trunco, ſed in qaeſtula inferiore: & quidem ea par
te, qua ad ſuperiorem adnectitur: atque ita pili pars teres ſuperioris tantum­
modo fiſtulæ longitudinem habet.
Sed hanc rem mox planius explicabo.
Pili dens A. Suculæ dentes B. Pili pars ſuperior quadran/
gula C. Eiuſdem pars inferior teres D. Tigna tranſuer­
ſaria E. Fistulæ F. Eius apertura G. Canalis H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index