Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 599 > >|
Reſtat de malis & morbis metallicorum ac de modis quibus ſibi ab ipſis
cauere poſſunt: nam ſemper maiorem rationem ualetudinis ſuſtentandæ,
quàm lucri faciendi habere conuenit, ut liberè munerib.
corporis fungi poſ
ſimus.
Eorum aut malorum alia affligunt artus, alia lædunt pulmones, par-
tim oculos, quæ dam denique homines interimunt.
Aqua in quibus puteis
ineſt multa & frigidior crura uitiare ſolet: etenim frigus eſt inimicum neruis.

Sed foſſores ad eam rem ſatis altos perones ſibi comparent, qui crura tuean
tur ab aquarum frigore: cui conſilio qui non paruerit, is magno afficietur in-
commodo
ualetudinis: præſertim cùm uixerit ad ſenectutem.
Contra uerò a-
liquæ fodinæ adeo ſiccæ ſunt, ut prorſus aqua careant: quæ ariditas maius
etiam malum dat operarijs: ſiquidem puluis, qui cietur & agitatur foſsioni-
bus, penetrans in aſperam uſque arteriam & pulmones, parit difficultatem an
helitus & uitium, quod a)_sqma Græci nominant.
Quod ſi uim corrodendi
habuerit, pulmones exulcerat, & tabem ingignit in corporibus: hinc in me-
tallis Carpati montis inuentæ ſunt mulieres, quæ ſeptem uiris nupſerunt: quos
omnes dira illa tabes immatura morte affecit.
Aldebergi certe in Miſena in
fodinis reperitur pompholyx nigra, quæ uſque ad oſſa exedit uulnera, & ul-
cera.
Ferrum quoque corrodit: atque ob id claui earum caſarum omnes ſunt li-
gnei.
Quin etiam cadmiæ quoddam genus eſt quod operariorum pedes, a-
quis madidos, itemque manus exedit: pulmones & oculos lædit.
Fodientes
igitur ſibi non modo perones comparent, ſed chirothecas etiam ad cubitum
uſque altas: & ueſicas laxas illigent faciei.
Per has enim puluis neque trahetur ad
arteriam & pulmones, nec in oculos inuolabit: non diſſimiliter apud Roma
nos ſibi cauebant minij confectores, ne puluerem eius lethalem haurirent.

Tum difficultatem anhelitus parit aer immobilis manens tam in puteo quàm
in cuniculo: cui malo remedia ſunt machinæ ſpiritales, quas paulò antè ex-
poſui.
Sed eſt aliud malum magis peſtiferum, quodque homini mox affert
necem: in quibus puteis, uel foſsis latentibus, uel cuniculis duricies ſaxorum
igni frangitur, in his aer inficitur ueneno: ſiquidem uenæ & uenulæ commiſ-
ſuræque
ſaxorum exhalant ſubtile quoddam uirus, ignis ui expreſſum ex re-
bus metallicis alijsque foſsilibus: quod ipſum cum fumo ſubleuatur, non ali-
ter ac pompholyx, quæ in officinis, in quibus uenæ metallicæ excoquuntur,
ad ſuperiorem parietis partem adhæreſcit: id ſi ex terra euolare nequiuerit,
ſed deciderit in lacunas, atque eis innatauerit, periculum conflare ſolet.
Etenim
ſi quando aqua iactu lapidis aut alterius rei commota fuerit, rurſus ex ipſis la-
cunis euolat: itaque ſpiritu ductum homines inficit: ſed idem magis efficit fu-
mus igni nondum extincto.
Corpora autem animantium iſto ueneno infe-
cta plerunque continuo turgeſcunt, & omnem motum ac ſenſum amittunt,
ſineque dolore intereunt.
Homines etiam ex puteis ſcalarum gradibus aſcen-
dentes, ubi uirus incrementum ſumpſerit, rurſus in eos decidunt: quia ma-
nus non faciunt ſuum officium globoſæque & rotundæ ipſis uidentur eſſe, i-
temque pedes.
Aut ſi bona fortuna parumper læſi ex his malis euaſerint, palli
di ſunt & ſimiles mortuorum.
Itaque tunc nemo in eam ipſam fodinam uel in
proximas deſcendat: aut ſi fuerit in eis, aſcendat ocyus.
Prouidi certè ſoler-
tesque foſſores die Veneris ad ueſperam incendunt ſtruem lignorum: nec ante

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index