Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 599 > >|
1pedem alta: cui duæ ſunt anſæ, quibus prehenſam agitant & ſuccutiunt in ua
ſe uel parua lacuna aquis fere plena: quod ex ea in uas uel lacunam decidit, ex­
emptum lauant in lance: quæ poſteriore parte altior eſt, priore humilior &
plana: ex qua, cum anſis, quas item duas habet, prehenſam agitant in aqua,
id, quod leue eſt, effluit: quod graue & metallicum, in eius fundo reſidet.
Corbis A. Eius anſæ B. Laux C. Eius poſterior
pars D. Eiuſdem pars prior E. Eiuſdem anſæ F.
91[Figure 91]
At auri uena malleis contuſa uel pilis comminuta, atque etiam plumbi candi
di molitur in farinam.
Prima mola, quam aquarum impetus circumagit, ſic
ſe habet: axis ad circinum rotundatur, aut angulatus efficitur: cuius codaces
ferrei uerſantur in dimidiatis catillis ferreis, qui in tignis incluſi ſunt: is uerò
axis impellitur rota, cuius pinnas, ad frontem affixas, percutit fluminis im­
petus.
In eodem axe incluſum eſt tympanum dentatum: cuius dentes in late
re fixi ſunt: hi impellunt alterum tympanum, quod ex fuſis materiæ duriſsi­
mæ conſtat.
Hoc autem tympanum eſt circum axem ferreum, habentem in
imo codacem, qui in tigni cuiuſdam catillo ferreo uerſatur: in ſummo ſub
ſcudem ferream quæ molam continet, itaque cùm alterius tympani dentes al
terius fuſos impellunt, molæ fit circinatio: cui machina impendens per infun­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index