Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
91 40
92
93 41
94
95 42
96
97 43
98
99 44
100
101 43
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
113 1
114
115 2
116
117 3
118
119 4
120
< >
page |< < (2) of 213 > >|
152DE IIS QVAE VEH. IN AQVA. loq; lineæ ſumptæ circulus deſcribatur. cadet ergo ipſius
circunferentia partim
5[Figure 5] extra lineam a b c d, par
tim intra;
quoniam ea,
quæ ex centro quibuſ-
dam quidem à puncto
k ad ipſam ductis eſtma
ior;
& quibuſdam mi-
nor.
Itaq; ſit circuli de-
ſcripti circunferentia
fb h:
& ex b ad k ducta
linea, iungãtur fk k h e,
quæ angulos æquales faciant.
deſcribatur autem & ex cen
tro k circunferentia quædam x o p in plano, &
in humido.
ergo partes humidi, quæ ſunt ad circunferentiam x o p æ-
qualiter iacent, ac continuatæ inter ſe ſe:
& premũtur qui
dem partes, quæ ad x o circunferentiam, humido, quod lo
co a b continetur:
quæ uero ad circunferentiam o p pre-
muntur humido, quod continetur b e.
inæqualiter igitur
premuntur partes humidi ad cir cunferentiã x o, &
ad o p.
quare minus preſſæ à magis presſis expellentur.
non er-
go conſiſtet humidum.
Atqui ponebatur conſiſtens, & ma
nens.
neceſſarium eſt igitur lineam a b c d eſſe circuli cir
cunferentiam, cuius centrum k.
Similiter autem demon-
ſtrabitur, &
ſi quomodocunque aliter ſuperficies humidi
plano ſecta fuerit per centrum terræ ſectionem circuli cir
cunferentiam eſſe:
& centrum ipſius eſſe, quod & terræ cen
trum.
Ex quibus conſtat ſuperficiem humidi conſiſtentis,
11Prima hu
ius.
atque manentis ſphæricam eſſe:
& eius ſphæræ centrum
idem, quod centrum terræ:
quoniam eiuſmodi eſt, ut ſecta
per idem ſemper punctum ſectionem faciat circuli circun
ferentiam, centrum habentis punctum illud, per quod ipſa
plano ſecatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index