Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Page concordance

< >
Scan Original
91 40
92
93 41
94
95 42
96
97 43
98
99 44
100
101 43
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
113 1
114
115 2
116
117 3
118
119 4
120
< >
page |< < (14) of 213 > >|
3914DE IIS QVAE VEH. IN AQVA. ſeſquialter eius, quæ uſque ad axem, quanta eſt linea m o.
Ponebatur autem portio ad humidum æqualis molis non
minorem in grauitate proportionem habere, quam qua-
dratum, quod fit ab exceſſu, quo axis eſt maior, quam ſeſ-
quialter eius, quæ uſque ad axem, ad quadratum, quod ab
axe.
quare conſtat portionem ad humidum in grauitate
non minorem proportionem habere, quàm quadratum li
neæ m o ad quadratum ipſius n o.
Sed quam proportio-
nem habet portio ad humidum in grauitate, eandem por-
tio ipſius demerla habet ad totam portionem:
hoc enim
11C ſupra demonſtratum eſt:
& quam proportionem habet de
22D merſa portio ad totam, eam quadratum p f habet ad n o
quadratum:
cum demonſtratum ſit in iis, quæ de conoidi
bus, &
ſphæroidibus, ſi à rectangulo conoide duæ portio-
nes planis quomodocunque ductis abſcindantur, portio-
nes inter ſe eandem habere proportionem, qnàm quadra-
ta, quæ ab ipſorum axibus conſtituuntur.
non minorem
ergo proportionẽ habet quadratum pf ad quadratũ n o,
quàm quadratum m o ad idem n o quadratum.
quare
33E p f non eſt minor ipſa m o;
nec b p item minor h o. Si
44F igitur ab h ducatur linea ad rectos angulos ipſi n o, coi-
55G bit cum b p, atque inter b, &
p cadet. coeat in t. & quo
66H niam p f quidem æquidiſtans eſt diametro, h t autem ad
diametrum perpendicularis;
& r h æqualis ei, quæ uſque
ad axem:
ducta linea ab r ad t & producta angulos rectos
faciet cum linea ſectionem in puncto p contingente.
qua-
re &
cum is, & cum humidi ſuperficie, quæ per is tran-
ſit.
Itaque ſi per b g puncta lineæ ipſi r t æquidiſtantes du
cantur, angulos rectos facient cum ſuperficie humidi:
&
quod quidem in humido eſt ſolidum conoidis feretur ſur-
ſum ſecundum eam, quæ per b ducta fuerit ipſi r t æquidi
ſtans:
quod autem extra humidum, ſecundum eam, quæ
per g deorſum feretur.
atque hoc tandiu fiet, quoad co-
noides rectum conſtituatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index