Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1comparatum ad id, quo ex vno loco perueniri ad
alium poteſt.
Fit etiam proinde, vt idem dicendum
de acceleratione ſit; quippe acceleratio duo ſaltem
tempora deſignat, in quorum vno celeriter, in alio
celeriùs mobile feratur; ac intelligimus aliunde tem­
poribus illis æqualibus ſumptis, pauciores ſpatij par­
teis priore, plureis poſteriore percurri.
Et adnitere
facere perſpectum, quidnam acceleratio ſit, nulla men­
tione temporis; ac pernoſces rem impoſſibilem factu
eſſe.
Vtcumque enim plureis, plureiſque ſpatij par­
teis memore: niſi tamen adiicias voces deinceps, conſe­
quenter, ſucceßiuè, aut ſimileis alias, quæ ad tempus at­
tineant, non magis accelerationem, quàm ſimplicem
celeritatem, aut potiuſ-quam motum ſimpliciter ſpe­
ctatum deſcribes.
Quanquam nihil eſt opus id vr­
geam, cùm tu pro confeſſo iam habeas; profeſſus
nempe celeritatem in naturali deſcenſu grauium non modò
ad locum, ſed ad tempus quoque reſpectum includere: ac
mirari ſolùm quis poſſit, agnoſcere te in celeritate
duplicem reſpectum, & velle tamen alterum, ipſum­
que præcipuum in tradenda definitione accelerati mo­
tus excluſum; ac inuehi in Galileum, qui incluſum
voluerit.
Nam & licet, veluti tu reſpectum ad tem­
pus prætermiſſum fers, ſic ille reſpectum ad locum
prætermitti poſſe cenſuerit: excuſari poteſt, quòd qui
motum dicit, locum etiam dicat, quemadmodum
mox attigi; & cùm foret ſolùm de celeritate ſuperue­
niento quæſtio, ideò nugationem deuitans, illam per
reſpectum ad tempus, ſine quo intelligi nequeat, pu­
tâtit eſſe deſiniendam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index