Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 360 > >|
1 ſpatium æquale illi, quod ea pars Terræ, è qua facta fuerit
proiectio, interim peruadit; eodem modo, quo nauis transferens
ſuperaddit ſagittæ, intercedente arcu, tantum roboris, quantum
eſt neceſſe, vt ſuperet aëreum ſpatium æquale illi, quod peruadit
interim ea nauis pars, è qua facta emißio: Cùm, inquam, de­
duci id poſſet; Author re ipsâ ita deduxit poſteriore Epiſtola, vt
admonuerit quærendam ergo, ad impugnandum Terræ motum,
rationem veriſimiliorem.
Et quia poterat responderi alias
iam multas eſſe inuentas: ideò illas, eſſe oſtendit magna ex parte
haud magis firmas.
Iam R. P. hoc non fert, ac ſuperiore
ratione euerſa, indignatur fuiſſe cæteras convulſas: quaſi aut
eas expendere præoccupando non licuerit, aut ſit, cur magis,
quàm ſuperior vocari in examen non poßint, nec debeant.
Et
traducit quidem Authorem R. P. quaſi aſſeruerit moueri Ter­
ram non diurna modò reuolutione circa axem proprium, verùm
etiam annuo motu circa Solem: vnde & ait tolerabilius fuiſſe,
etiam per ſacras Literas, ſi aſſertus fuiſſet diurnus dumtaxat.
Attamen, neque aſſerendo, ſed proponendo ſolummodò de mo­
tu Terræ actum eſt; neque ea loca Scripturæ ſacræ, quæ aduer­
ſus motum Terræ obiiciuntur, comperiuntur minùs aduer­
ſus diurnum, quàm aduerſus annuum eſſe comparata; neque
non præclare addit R. P. debere noſtram Philoſophiam fidei
Chriſtianæ eſſe conſonam; ſed ſupereſt noſſe quid ſit diſſonum;
cùm non statim quicquid videtur repugnare Literis ſacris id­
circò reuerà repugnat, vt rectè oſtendit D.
Auguſtinus ad­
uerſus eos, qui dicunt cælum Sphæricum, cùm Scriptura dicat
extenſum, vt pellem.
A p. 276. in 281.
ART. XXIX. XXX. XXXI. De Con­
ſequutionibus ex Terra Planetis interſita

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index