Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 360 > >|
1planis inclinatis mouetur. Circa poſterius exſequeris
tria: Nam primò declaras quod experimentum, circa
Bilancem excogitaſti; ſecundò deducis quam putas ex­
inde accelerationis rationem haberi; ac tertiò infers pro­
greſſionem, qua ſuperantur ſpatia temporibus æqua­
libus, imitari progreſſionem non numerorum impa­
rium, ſed rationis continuò duplæ, quam & exprimis
in deſcenſu globi à Luna vſque in centrum terræ.
Hæc
eſt igitur Diſſertationis ſumma.
De Motus æquabiliter accelerati Definitione.
VI. Vt ordine autem de ſingulis dicam, & à
Priore capite incipiam, Primum errorem, & tanquam
originem cæterorum dicis, quòd Galileus falſam hanc ac­
celerati Motus definitionem inſtituerit, Motum æquabiliter
acceleratum dico eum, qui à quiete recedens temporibus æqua­
libus æqualia celeritatis momenta acquirat.
Rem autem
putas eius momenti, vt dicas te contendere huiuſmodi
definitionem adulterinam eſſe, ac falſam; & quicquid
toto illo Libro de eodem motu accelerato, ſatis alioquin
ingeniosè Galileus commentus eſt, nibil veritatis habere.
Improbas ſubinde, quòd definitionem non experientia
certa, ac euidenti confirmauerit, ſed ab eius tantum ſim­
plicitate motibus naturalibus maximè congruente; à per­
fecta cum demonſtratis à ſe theorematibus conſenſione; &
ab aperta, vt ipſe quidem fidenter aſſerat, receptæ vulgò
definitionis abſurditate.
Tum verò circa ſimplicitatem
perpendere ſolùm me iubes, an non ſimplicior ſit
definitio, quæ à cæteris vulgò vſurpatur, dum Mo­
tum æquabiliter acceleratum eum potiùs eſſe aſſe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index