Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1te magis grauitaret, nempe ex plumbo adiuncto, & ex ma­
iori longitudine brachij, nunquam libra ponderibus, ac mer­
cibus vacua, in æquilibrio poſſet conſtitui, fed ſatis apertè
huiuſmodi lanx ſemper deorſum tenderet, altera verò ſur­
ſum; ideoque nulla ex hoc oriretur deceptio, nullaque fraus,
quæ ex deceptione conſequitur.
Quando igitur Ariſtote­
les ait, purpurarios plumbum, vel quid ſimile in eam, quam
deferri volunt partem conſtituere, intelligendus eſt de par­
te, ſeu de brachio libræ minori, quod certè ſurſum aſcende­
ret ad deſcenſum maioris, ac deferri non poſſet ad conſti­
tuendum Aequilibrium, niſi ſimilibus adiumentis quantum
opus eſt deprimeretur; vt rectè etiam notat Cardanus lib.
1. de principijs prope finem.
Quæſtio Secunda.
Cvr ſiquidem curſum ſuerit ſpartum, quan­
do deorſum lato pondere quiſpiam id amouet,
rurſum aſcendit libra: ſi autem deorſum con­
ſtitutum fuerit, non aſcendit, ſed manet?
An
quia ſurſum quidem ſparto existente plus li­
bræ extra perpendiculum fit: quare neceſſe
eſt deorſum ferri id quod plus eſt, donec aſcendat, quæ bifa­
riam libram diuidit, ad ipſum perpendiculum, cùm onus in­
cumbat ad libræ partem ſurſum raptum.
Sit libra recta, vbi BC, ſpartum autem AD. Hoc igi­
tur deorſum proiecto perpendiculum erit, vbi ADM.
Si igi­
tur in ipſo B ponatur onus, B quidem erit, vbi E, C autem
vbi H s quamobrem ea, quæ bifariam libram ſecat, primò
quidem erit DM ipſius perpendiculi: incumbente autem
onere DG, quare libræ ipſius vbi EH, quòd extra perpen­
diculum eſt AM, vbi eſt PQ, maius eſi dimidio.
Si igitur
amoueatur onus ab ipſo E, neceſſe eſt deorſum ferri H mi­
nus enim eſt E.
Siquidem igitur ſurſum habuerit ſpartum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index