Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1remis, vel pluribus velis nauigare contingit, puppisque pari­
ter
obtinet ſuum; res aliter ſe habet, cum pari, aut maiori
impetu
, tunc puppis quàm prora feratur, quippe quæ illum
refundere
etiam valeat vlterius in ipſam proram.
Id quod
patet
cum ex maiori velocitate, qua mouetur nauigium, ac
ipſa
prora adhibitis etiam velis, aut remis in puppi, ſeu pro­
pe
illam; tum ex maiori conatu, quem adhibent remiges,
quò
magis prope puppim remigauerint; vt hinc in triremi­
bus
ad priores ſingulos remos promouendos conſtituantur
remiges
quini, aut ſeni, ad reliquos verò, proram verſus pro­
cedendo
, quaterni, ac tandem terni.
Vbi autem maior co­
natus
adhibetur, ibi maior imprimitur impetus.
Rurſumque
obſeruandum
eſt impetum, quo per velificationem feruntur
nauigia
, non imprimi in ſola parte, quam antrorſum promo­
uet
malus, ſed in ijs quoque partibus vbi funes quibus vela
retrouerſum
tenduntur alligari ſolent.
Etenim magna eſt
vis
, qua per funes, qui dicuntur opiferi, partes nauis vbi pro­
pe
puppim illi colligantur ab antennæ cornibus trahuntur.
Vrgent enim antrorſum ipſa cornua non minus, ac ſæpè ma­
gis
quàm malus; nec alibi eorum impetus recipi poteſt,
quàm
vbi ipſi funes opiferi alligantur.
Similiaque dici poſ­
ſunt
de funibus, qui dicuntur propedes, quique veli inferio­
ra
retrouerſum pariter tendentes in poſteriori parte nauis
ita
colligantur, vt repentino ſuperueniente turbine, vel quan­
do
opus fuerit relaxari protinus poſſint: Nam per hos quo­
que
funes maximè partes ipſæ poſteriores nauis trahuntur.
Ex quibus apparet non minus in puppi, quàm in prora im­
petum
iugiter imprimi ad procedendum antrorſum.
Quare
Ariſtotelis
doctrina de ijs, quæ feruntur, & in fine imbecil­
lam
obtinent lationem, non ſemper applicari poteſt in la­
tione
nauis, vt ex ipſo retulimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index