Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 303 > >|
Secundum requiſitum eſt, vt idem ſit obiectum ſubalter­
natæ
, ac ſubalternantis ſecundum aliquam rationem forma­
lem
.
Quandoquidem ſi ſubiecta eſſent eſſentialiter diuerſa
ſecundum
formalitatem qua cadunt ſub ſcientiam, non dare­
tur
tranſitus à ſcientia ſubalternata ad ſubalternantem, vt do­
cet
Ariſtoteles; hoc eſt accipiendo ex illa propria principia
ac
media ad probandum ſuas concluſiones; quia tam paſſio­
nes
demonſtrandæ de ſubiecto, quàm principia quæ ſunt
cauſæ
intrinſecæ ipſarum paſſionum, debent eſſe maximè pro­
pria
& connexa cum ipſo ſubiecto: nihil autem poteſt eſſe
maximè
proprium duobus ſubiectis eſſentialiter diuerſis; ac
proinde
ex connexione cum principijs vnius, inferri non po­
teſt
connexio alterius ad conficiendas demonſtrationes.
Ea­
dem
ergo eſſentialiter debent eſſe ſubiecta ſubalternantis, ac
ſubalternatæ
, ſaltem ſecundum aliquam rationem formalem,
quamuis
alia ratione differant inter ſe.
Semper enim ratio
illa
formalis ſub qua agitur de aliquo in ſcientia, vniuerſaliori
ac
ſimpliciori modo conſideratur in ſubalternante, quàm in
ſubalternata
, in qua ſemper contrahitur ab aliqua differentia
accidentali
ſuperaddita, vt conſtat in Muſica reſpectu Arith­
meticæ
, & in Perſpectiua reſpectu Geometriæ.
Siquidem in
Arithmetica
ſimpliciter conſideratur numerus ſecundum ſe,
in
Muſica vero conſideratur numerus in ſono.
Similiterque in
Geometria
ſolum conſiderantur lineæ, in Perſpectiua vero
conſiderantur
in viſu, quæ differentiæ putantur accidentales;
nam
vt docet Ariſtoteles locis citatis, & 13 metaph.
ſum. 1.
cap
. 3. Muſica & Perſpectiua non verſantur formaliter circa
ſonum
& viſum ſed circa numerum & lineam de quibus agi­
tur
abſolutè in Arithmetica, & Geometria.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index