Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 303 > >|
Iuxtà hæc igitur Mechanica ſcientia primò diuiditur in
Centrobaricam
quæ quidem centrum grauitatis in quolibet
corpore
ſpeculatur, & in Machinariam quæ verſatur circa
machinamenta
quibus ipſa corpora mouentur, aut detinen­
tur
, ſiue grauia ſint, ſiue leuia.
Rurſus Centrobaricam comi­
tatur
, ab eaque dependet Sphæropœia, quæ motum circa cen­
trum
ſphæricorum corporum contemplatur, modumque quo
ipſa
conficienda ſunt exhibet ad imitationem corporum cœ­
leſtium
, prout Archimedem confeciſſe traditur; quem etiam
librum de Sphęropœia edidiſſe refert Carpus Antiochenſis
apud
Pappum Alexandrinum.
Machinaria verò diuiditur in
Manganariam
, cuius ope, exigua virtute, ingentia transferun­
tur
pondera, & in Organopeticam, quæ inſtrumenta omnia
ad
corporum motionem, aut detentionem accommodata ac
fabrefacta
conſiderat, modumque quo fieri debent rationabili­
ter
tradit.
Sub Manganaria continetur Mechanopætica, quæ
aquam
ex imis facilè haurire ac in altum tollere docet, & ſiqua
eſt
alia ſpeculatio quæ ad corpus aliquod leuandum aut tranſ­
ferendum
ordinatur.
Sub Organopetica verò continetur Po­
liorcetica
, quæ verſatur circa bellicas machinas, vt Arietes ad
quatiendos
muros, vel Catapultas & alias quibus ſagittæ, la­
pides
, ac tela, in longiſſima viæ ſpatia emittuntur, & videre
eſt
apud Athenæum, Heronem mechanicum, & Apolliodo­
rum
; & in Thaumaturgicam, de qua Hero Alexandrinus,
quæque
tandem diuiditur in tres partes, quarum prima ver­
ſatur
circa clepſydras, fiſtulas, varioſque ductus, quibus ex
vno
vaſe in aliud aqua transfunditur, aut foris emittitur ad
conſtituendas
fontes artificiales, aliaſque commoditates prę­
ſtandas
.
Secunda verò docet quo pacto rotis, neruis, tim­
panis
, alijsque inſtrumentis motus veluti animatus præſtetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index