Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
1medicinæ, tum architecturæ; imò ipſas mathematicas diſci­
plinas indefinitè loquendo, quas conſtat eſſe ſcientias, artes
appellat.
Ex quibus primò dicendum erit, mechanicam facultatem
verè & propriè eſſe artem, prout in hoc libello, & in explica­
to textu aſſumitur ab Ariſtotele.
Nam procul dubio huiuſ­
modi facultas eſt habitus intellectualis vera cum ratione effe­
ctiuus; qui nimirum pro ratiocinationem verſatur circa facti­
bilia, vt ſunt grauia & leuia, quæ aliter atque aliter ſe poſſunt
habere ſecundum artificioſam motionem, aut quietem illis
tribuendam ab eodem principio in quo eſt ipſe habitus intel­
lectualis, ac directiuus mechanicæ operationis.
Secundò dicendum eſt, eandem facultatem mechanicam
verè etiam ac propriè eſſe ac vocari poſſe ſcientiam.
Id quod
implicitè docet Ariſtoteles loco citato metaphiſices, dum
eodem pacto ſub nomine artis, de hac facultate ac de medi­
cina loquitur, eisque competere ait rationem ſcientiæ; & in
ſpecie Architectos (qui ſanè mechanici ſunt) honorabilio­
res, & doctiores eſſe ait ijs qui manibus propter ſolam conſue­
tudinem
& experientiam operantur: quoniam (inquit) cauſas
eorum quæ fiunt, ſciunt; & ſignum ſcientis eſt poſſe docere.
Vnde Pappus Mechanicam ſcientiam ſimul & artem appellat.
Paip.Alex,
lib 8.math.
collat.
Ratio autem eſt eadem quam citatis verbis indicauit Ari­
ſtoteles; quia nempe ſi ſcire non eſt aliud niſi rem per cau­
ſam cognoſcere propter quam res ipſa eſt, & non poteſt ali­
ter ſe habere, vt alibi ipſemet Philoſophus definit 1. Poſter.
cap. 2. iure & quidem optimo mechanica facultas ſeu noti­
tia, ſcientia eſſe debet, ac dici: quandoquidem hæ omnes
conditiones illi proprijſſimè conueniunt.
In primis enim eſt
intellectualis cognitio eorum quæ circa motionem localem,
aut quietem grauium ac leuium contingunt, orta ex præexi­
ſtenti alia cognitione principiorum, quæ ſiue ſint per ſe nota,
ſiue demonſtrentur in alia ſuperiori ſcientia, vt infra dicetur,
omnino tamen ſunt cauſa eius quod aſſeritur in concluſione.
Ideo namque dicimus in motu circulari, partem diametri, quæ
magis diſtat à centro circuli, velocius moueri; quia hæc ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index