Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 303 > >|
1tis centrum ſuſpenderetur, cum per eandem lineam ei li­
ceat grauitare, vt latius ac rectè proſequitur Guidus Vbal­
dus loco citato.
De præternaturali, & artificioſa mobilitate
grauium, & leuium.
ADDITIO TERTIA.
Iam verò præternaturalis mobilitas grauium, & leuium
in eo relinquitur conſiſtere, quod eſt, ipſa grauia, & le­
uia ſecundum quamcumque poſitionem, etiam repugnanti­
bus naturæ legibus, moueri poſſe arte ac violentia, à princi­
pio extrinſeco: ita tamen vt quandoque eadem grauitas in­
trinſeca, quæ ſuperatur à violentia, non parum ad ſe ipſam
euincendam, & ad ſui motionem præternaturalem, & artifi­
cioſam augendam concurrat.
Conſtat enim hoc cum aperta deductione ex dictis de
mobilitate naturali, tùm clara ac patenti experientia;
ita vt nulla ferè indigeat probatione, aut explicatione, præ­
ſertim in doctrina Ariſtotelis, qui quantum attinet ad prin­
cipium extrinſecum, à quo prouenire diximus præternatu­
ralem motionem, cum 8 Phyſicor. tex. 33. dixiſſet: Omnia,
quæ mouentur, aut natura moueri, aut præter naturam, ac
violentia; mox addit: Et quæ vi & præter naturam, omnia
à quodam, & ab alio.
Iuxta commune illud pronuntiatum
à ſe prius traditum, & ab omnibus receptum nimirum, om­
ne quod mouetur, ab alio moueri.
Quod quippè loquendo
ſaltem de motu præternaturali in rebus inanimatis, eſt ir­
refragabile.
Illud tamen apud nonnullos adhuc non eſt omnino ex­
ploratum, ac non paruam habet difficultatem, quo videli­
cet pacto violentia ipſa corporibus ab extrinſeco inferatur;
quauè ratione, eadem corpora poſtquam ab impulſore, vel
proijciente receſſerint, ex ſe præternaturaliter moueantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index