1
Cetera; quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
Mollia, lenta, fragosa, putri cava, corpore rara;
Omnia sint a principiis seiuncta necesse est,
Inmortalia si volumus subiungere rebus
Fundamenta, quibus nitatur summa salutis:
Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.

Nunc ea, quae sentire videmus cumque, necesse est
Ex insensilibus tamen omnia confiteare
Principiis constare: neque id manufesta refutant;
Nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt;
Sed magis ipsa manu ducunt, & credere cogunt,
Ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
Quippe videre licet vivos existere vermes
Stercore de tetro, putorem eum sibi nacta est
Intempestivis ex imbribus humida tellus.
Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
vertunt se fluvii, & frundes, & pabula laeta
In pecudes: vertunt pecudes in corpora nostra
Naturam: & nostro de corpore saepe ferarum
Augescunt vires, & corpora pennipotentum.
Ergo omnes natura cibos in corpora viva
Vertit, & hinc sensus animantum procreat omnis;
Non alia longe ratione, adque arida ligna
Explicat in flammas, & in ignis omnia versat.
Iamne vides igitur, magni primordia rerum
Referre, in quali sint ordine quaeque locata ?
Et commista quibus, dent motus, accipiantque?