Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000079">
                <pb xlink:href="079/01/060.jpg" pagenum="11"/>
              StilicidI casus lapidem cavat: uncus aratri
                <lb/>
              Ferreus occulte decrescit vomer in aruis;
                <lb/>
              Strataque iam volgi pedibus detrita viarum
                <lb/>
              Saxea conspicimus: tum portas propter ahena
                <lb/>
              Signa manus dextras ostendunt adtenuari
                <lb/>
              Saepe salutantum tactu, praeterque meantum.</s>
              <s id="s.000080">
                <lb/>
              Haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.</s>
              <s id="s.000081">
                <lb/>
              Sed quae corpora decedant in tempore quoque,
                <lb/>
              Invida praeclusit speciem natura videndi.</s>
              <s id="s.000082">
                <lb/>
              Postremo, quaecumque dies, naturaque rebus
                <lb/>
              Paulatim tribuit, moderatim crescere cogens;
                <lb/>
              Nulla potest oculorum acies contenta tueri.</s>
              <s id="s.000083">
                <lb/>
              Nec porro quaecumque aevo macieque senescunt,
                <lb/>
              Nec, mare quae inpendent vesco sale saxa peresa,
                <lb/>
              Quid quoque amittant in tempore, cernere possis.</s>
              <s id="s.000084">
                <lb/>
              Corporibus caecis igitur natura gerit res.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000085">Nec tamen undique corporea stipata tenentur
                <lb/>
              Omnia natura; namque est in rebus inane:
                <lb/>
              Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
                <lb/>
              Nec sinet errantem dubitare, & quaerere semper
                <lb/>
              De summa rerum, & nostris diffidere dictis.</s>
              <s id="s.000086">
                <lb/>
              Quapropter locus est intactus, inane, vacansque.</s>
              <s id="s.000087">
                <lb/>
              Quod si non esset, nulla ratione moveri
                <lb/>
              Res possent.</s>
              <s id="s.000088"> namque officium quod corporis exstat,
                <lb/>
              Officere, atque obstare, id in omni tempore adesset
                <lb/>
              Omnibus.</s>
              <s id="s.000089"> haud igitur quidquam procedere posset,
                <lb/>
              Principium quoniam cedendi nulla daret res.</s>
              <s id="s.000090">
                <lb/>
              At nunc per maria, ac terras, sublimaque caeli
                <lb/>
              Multa modis multis varia ratione moveri
                <lb/>
              Cernimus ante oculos; quae, si non esset inane,
                <lb/>
              Non tam sollicito motu privata carerent,
                <lb/>
              Quam genita omnino nulla ratione fuissent:
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>