Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000155">
                <pb xlink:href="079/01/069.jpg" pagenum="20"/>
              Herere, unde queant nulla ratione revelli.</s>
              <s id="s.000156">
                <lb/>
              Sunt igitur solida primordia simplicitate:
                <lb/>
              Quae minimis stipata coherent partibus arte,
                <lb/>
              Non ex ullarum conventu conciliata,
                <lb/>
              Sed magis aeterna pollentia simplicitate:
                <lb/>
              Unde neque avelli quidquam, neque deminui iam
                <lb/>
              Concedit natura, reservans semina rebus.</s>
              <s id="s.000157">
                <lb/>
              Praeterea nisi erit minimum; parvissuma quaeque
                <lb/>
              Corpora constabunt ex partibus infinitis,
                <lb/>
              Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
                <lb/>
              Dimidiam partem, nec res praefiniet ulla;
                <lb/>
              Ergo rerum inter summam, minimamque quid escit ? </s>
              <s id="s.000158">
                <lb/>
              Non erit ut distent.</s>
              <s id="s.000159"> nam quamvis funditus omnis
                <lb/>
              Summa sit infinita; tamen, parvissima quae sunt,
                <lb/>
              Ex infinitis constabunt partibus aeque.</s>
              <s id="s.000160">
                <lb/>
              Quoi quoniam ratio reclamat vera; negatque
                <lb/>
              Credere posse animum: victus fateare necesse est
                <lb/>
              Esse ea, quae nullis iam praedita partibus extent,
                <lb/>
              Et minima constent natura: quae quoniam sunt;
                <lb/>
              Illa quoque esse tibi solida, atque aeterna, fatendum.</s>
              <s id="s.000161">
                <lb/>
              Denique ni minimas in partis cuncta resolvi
                <lb/>
              Cogere consuesset rerum natura creatrix;
                <lb/>
              Iam nihil ex illis eadem reparare valeret:
                <lb/>
              Propterea, quia quae nullis sunt partibus aucta,
                <lb/>
              Non possunt ea, quae debet genitalis habere
                <lb/>
              Materies, varios conexus, pondera, plagas
                <lb/>
              Concursus, motus; per quae res quaeque geruntur.</s>
              <s id="s.000162">
                <lb/>
              Porro si nulla est frangendis reddita finis
                <lb/>
              Corporibus, tamen ex aeterno tempore quaedam
                <lb/>
              Nunc etiam superare necesse est corpora rebus;
                <lb/>
              Quae nondum clueant ullo temptata periclo.</s>
              <s id="s.000163">
                <lb/>
              At quoniam fragili natura praedita constant;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>