Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
debet enim, misere si forte aegreque futurumst,
ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
accidere.
id quoniam mors eximit, esseque probet
illum cui possint incommoda conciliari,
scire licet nobis nil esse in morte timendum
nec miserum fieri qui non est posse neque hilum
differre anno ullo fuerit iam tempore natus,
mortalem vitam mors eum inmortalis ademit.
Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
post mortem fore ut aut putescat corpore posto
aut flammis interfiat malisve ferarum,
scire licet non sincerum sonere atque subesse
caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
credere se quemquam sibi sensum in morte futurum.
non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde,
nec radicitus e vita se tollit et eicit,
sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.

vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
ipse sui miseret; neque enim se dividit illim,
nec removet satis a proiecto corpore et illum
se fingit sensuque suo contaminat astans.

hinc indignatur se mortalem esse creatum
nec videt in vera nullum fore morte alium se
qui possit vivus sibi se lugere peremptum
stansque iacentem se lacerari urive dolere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index