Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 258 > >|
1 confirmare animi quicquam ratione queamus.
tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
esse neque omnino quoquam diversa meare;
id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

praeterea nil est quod possis dicere ab omni
corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
quod quasi tertia sit numero natura reperta.

nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum;
cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit,
corporis augebit numerum summamque sequetur.

sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
rem prohibere queat per se transire meantem,
scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.

praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid
aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
aut erit, ut possunt in eo res esse gerique.

at facere et fungi sine corpore nulla potest res
nec praebere locum porro nisi inane vacansque.

ergo praeter inane et corpora tertia per se
nulla potest rerum in numero natura relinqui,
nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus
rebus ea invenies aut horum eventa videbis.

coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
discidio potis est seiungi seque gregari,
pondus uti saxist, calor ignis, liquor aquai.

TACTUS CORPORIBUS CUNCTIS INTACTUS INANI

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index