Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 258 > >|
1 ignis enim foret omnimodis quodcumque crearent.
verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora quorum
concursus motus ordo positura figurae
efficiunt ignis, mutatoque ordine mutant
naturam neque sunt igni simulata neque ulli
praeterea rei quae corpora mittere possit
sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
Dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.

nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
et labefactat eos unde omnia credita pendent,
unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
credit enim sensus ignem cognoscere vere,
cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.

quod mihi eum vanum tum delirum esse videtur;
quo referemus enim ?
quid nobis certius ipsis
sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus ?

praeterea quare quisquam magis omnia tollat
et velit ardoris naturam linquere solam,
quam neget esse ignis, quidvis tamen esse relinquat?
aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
ignem atque ex igni summam consistere posse,
et qui principium gignundis aera rebus
constituere, aut umorem quicumque putarunt
fingere res ipsum per se, terramve creare
omnia et in rerum naturas vertier omnis,
magno opere a vero longe derrasse videntur.

adde etiam qui conduplicant primordia rerum
aera iungentes igni terramque liquori,
et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
ex igni terra atque anima procrescere et imbri.

quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index