Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000075">
                <pb xlink:href="082/01/012.jpg" pagenum="50"/>
              quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
                <lb/>
              nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
                <lb/>
              de summa rerum et nostris diffidere dictis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000076">QUAPROPTER LOCUS EST INTACTUS INANE VACANSQUE
                <lb/>
              quod si non esset, nulla ratione moveri
                <lb/>
              res possent; namque officium quod corporis exstat,
                <lb/>
              officere atque obstare, id in omni tempore adesset
                <lb/>
              omnibus ; haud igitur quicquam procedere posset,
                <lb/>
              principium quoniam cedendi nulla daret res.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000077">at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
                <lb/>
              multa modis multis varia ratione moveri
                <lb/>
              cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
                <lb/>
              non tam sollicito motu privata carerent
                <lb/>
              quam genita omnino nulla ratione fuissent,
                <lb/>
              undique materies quoniam stipata quiesset. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000078">praeterea quamvis solidae res esse putentur,
                <lb/>
              hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000079">in saxis ac speluncis permanat aquarum
                <lb/>
              liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000080">dissipat in corpus sese cibus omne animantum. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000081">crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
                <lb/>
              quod cibus in totas usque ab radicibus imis
                <lb/>
              per truncos ac per ramos diffunditur omnis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000082">inter saepta meant voces et clausa domorum
                <lb/>
              transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa,
                <lb/>
              quod nisi inania sint, qua possint corpora quaeque
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>