Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 145 > >|
1ones in excurſu, ita quoque in recurſu; vnde non magis decre­
ſcit impulſus, quàm priùs augebatur.
Verùm cauſa huius de­
crementi eſt plaga, quam infert pendulum in lapſu.
Cùm
enim hæc per ea, quæ habentur ad finem prop: 27. minuat
impulſum; excurſus à ſtatione neceſſariò fit minor recurſu.

Et ſi quidem pendulum refluat per medium magis denſum;
quia plaga maior plus adimit de impulſu, excurſus erunt mi­
nores: uti manifeſtum in oſcillationibus in aquâ factis.
Quæ­
quidem in vacuo, ſi fieri admittamus, quia nullam inducunt
plagam, eſſent interminabiles.
Dices. St plaga minuit impulſum; cùm inæquales ſint plagæ, erit quo〈que〉
inæquale decrementum: Non igitur excurſus interſe, ac proinde ne〈que〉
oſcillationes erunt pares duratione. An prorſus æquales ſint, videtur du­
bius Galilæus.
In lib: enim de ſyſtemate mundi pagina 444. alterum in­
quit ſingulare profectò miraculoſum eſt, quòd idem pendulum vibrati­
ones ſuas eâdem frequentiâ, aut minimùm, & inſenſibiliter quaſi diffe­
rente faciat: ſiue illæ fiant per arcus maximos, ſiue minimos eiuſdem
circumferentiæ.
Dico nihilominus oſcillationes omnes, quæ per arcus fiunt
eiuſdem circuli, eſſe æquales duratione.
Cuius ratio eſt, quòd
menſura plagæ ſit interuallum ſeu arcus, per quem pendulum
recurrit.
Igitur quemadmodum ſe habent arcus ad ſe, ita
quoque decrementum impulſûs. et quia impulſus in recurſu col­
lecti candem quoque rationem habent, quam arcus per prop
18. & 30: erunt quoque impulſus reliqui à plagâ in eadem ratio­
ne: ac proinde excurſus & inter ſe, & cum recurſibus æquales
duratione.
Quia verò per arcus minores minor plaga induci­
tur: hinc eſt quòd differentia inter excurſum & recurſum con­
tinuò decreſcit.
Vnde ratio redditur tam numeroſarum o­
ſcillationum: quæ etiam pro tatione circuli maioris, quem
pendulum deſeribit, augentur.
Supponamus itaque grauitatem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index