Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1dij: acrem enim velociùs, quam aquam findit idem mobile: ſi mi­
nuatur reſiſtentia medij, ut fiat ſub dupla prioris; Idem impul­
ſus habebit velocitatem duplam.
At verò eadem eſt propor­
tio, ſi manente reſiſtentiâ eiuſdem medij, augeatur Impulſus.

Igitur ſi impulſus rationem habeat duplam ad alium impul­
ſum, mouebitur in eodem medio velocitate duplâ.
Et quia
velocitas maior in minori tempore tranſit idem ſpatium, velo­
citas dupla in dimidio tempore tranſibit.
Quòd ſi necdum
perſuaſi in hac luce caligant, ſit ea poſtulatiloco. nam quæ ad
huius poſitionem ſequuntur, ſi firmo nexu, & ut linum lino co­
hærent, de veritate ſuppoſiti non licebit dubitare: quandoqui­
dem firmitas operis de ſubſtructionibus fidem facit.
Igitur
cùm eadem ſit ratio motûs, quæ grauitatis ſeu impulſus; erit
motus verticalis duratione æqualis motui inclinato; Si eo mo­
do habeant ſpatia, quo illorum grauitates.
Oſtenſum verò
illa pro. 13. triangula FCD, ABF eſſe ſimilia, & in ratione ho­
mologa ſuorum laterum. latus ergo FD ad DC, ut latus A
B ad AF.
Eſt autem FD menſura impulſus in lapſu verticali,
hoc eſt in AB.
CD verò menſura impulſus in BF. propterea
quód impulſus ſeu grauitas per poſit. 6am augetur in ratione
diſtantiæ centri à linea hypomochlij.
Concipitur enim cen­
trum grauitatis in hypomochlio librari: cuius vectis linea per­
pendicularis à centro productá Quæ ſi æqualis ſit radio, tota
grauitas prominet extra lineam hypomochlij: in plano verò in­
clinato, quò magis inclinatur, eò propiùs accedit ad lineam
hypomochlij: & quò minor fit vectis, eò minùs gravitat.
Pro
cuius maiori declaratione, Notandum Comparationem inſti­
tui grauitatis, non inter partes Circuli, quas linea hypomo­
chlij bifariam ſecat: cùm non illarum, ſed centri ratione fiat
impulſus, per quartum Theorema huius: in quo omnium vir­
tus collecta, in ſingulas ſe effundit.
Itaque fit ut pars nulla ſuo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index