Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1motu, ſed motui Centri parallelo feratur: ictusque non huius,
ſed vi centri accidant grauiores: verùm centrum grauitatis
ad ſe ipſum refertur, quatenus ex inæquali remotione à lineâ
hypomochlij inæqualiter ponderat.
Neque enim percuſſio fit
per lineam verticalem ſeu hypomochlij; ſed eam, quæ duci­
tur à centro grauitatis per contactum, per quartum Theor.

Vnde fit ut centrum grauitatis ſe ipſo utens ad ſe mouendum,
ſibi præponderet in eâ ratione, in quâ eſt vectis.
Cùm ergo in
lapſu verticali nihil occurrat centro, totum vectem grauitas
obtinet: in plano autem inclinato, linea verticalis ducta per
contactum inæqualiter hunc ſecat, pro ratione inclinationis.
et tum centrum grauitatis ſe ipſum veluti partitur in eam, quæ
mouet, & in eam quæ in Hypomochlio quieſcit partem.
Opor­
tet enim concipere, quemadmodum ſi globus ab alio globo æ­
quali ſit levandus.
Tum enim ſi uterque æqualiter abeſt à tru­
tinâ, fit æquilibrium: retractione verò unius, eam rationem
habet grauitas huius ad grauitatem illius, quam interualla.
Obijcies. Huic poſitioni aduerſari ea, quæ propoſ. 32. & 33
ſunt dicta: vbi oſtendi Impulſum eo modo augeri, quo triangu­
lum ſibi ſimile manens: rationémque habere ſuorum tempo­
rum, in quibus fiunt, duplicatam.
Quòd ſi ergo radius totus
FD ſit quadratum ab hypomochlio in duo quadrata CD. CF
diviſum, uti propoſitio illa vult; erit grauitas in DF ad gra­
uitatem in CD, in ratione duplicatâ eius, quam habet ſinus to­
tus ad ſinum complementi inclinationis. & quia motus ratio­
nem habent, quam impulſus, per quartam poſitionem, erit mo­
tus in AB ad motum in BF in ratione quoque duplicatâ.
Maior
ergo motus BF, quàm utidem tempus vtrumque metiatur.

Hanc obiectionem ut diluamus. Aduerte ea, quæ in vecte li­
brantur, duplicem habere impulſum, ſeu grauitatem: aliam
quidem in ordine ad mundi centrum; aliam verò in ordine ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index