Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1hypomochlium. Differre enim à ſe conſtat ex eo, quòd hæc
augeri poteſt infinitè, nihilo auctâ illâ.
Neque enim velociùs de­
ſcendit vectis ob remotionem ponderis à lineâ hypomochlij:
neque ſi alià trutinâ explores in quouis ſitu, magis ponderabit.

Propterea quòd hic impulſus hypomochlium, non verò mun­
di centrum reſpicit, quantumuis ab eadem grauitate oriatur.
Atque hunc impulſum augeri in eà ratione, quam vectis obtinet,
demonſtrat Archimedes in lib. de æquiponderantibus.
Alio
modo Grauitas, ſeu impulſus in ordine ad motum expenditur
abſolutè, abſque ullo reſpectu ad hypomochlium: & tum
rationem quadrati habere dicimus; cuius latera ſint duratio
motûs.
Nam cùm in aliquo tempore produci ſit neceſſe, atque
eo modo augeatur, quo triangulum ſibi ſimile manens, per po­
ſit. quintam; habebit impulſus hic ad illum, rationem eius,
quam habent tempora, duplicatam. per propoſ. 12.
Aduerte ſecundo, duobus modis fieri contactum mobi­
lis & plani: vno modo, cùm incidit plano: alio modo, cùm la­
bitur per ipſum.
Neque eadem ratio utrobique. Nam cùm labi­
tur, & labendo tangit planum, eodem modo videtur ſe habe­
re ad hypomochlium, eandémque diſtantiam obtinere centrum
grauitatis: Manet ergo ratio partis motæ ad quieſcentem, quam
linea hypomochlii à principio induxit.
At verò cùm incidit
eidem plano, plagam infert, & recipit: vnde reflecti contin­
git.
Oſtenſum verò prop: 37-Plagam in aliquo tempore
fieri: à Plaga verò impulſum exſolui. quam ergo rationem
habet mora plagæ iam perfectæ ad aliam moram plagæ nec­
dum perfectæ, candem habet impulſus totus ad illum duplica.
tum.
Igitur in caſu verticali, quia hypomochlium occurrit
centro, neque percuſſioni cedit, plagam inducit perfectam, totunq,
impulſum exſoluit. & cùm æqualem à percuſſo recipiat plaga,
eadem, quâ incidit, viâ retro agitur.
In occurſu autem plani

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index