Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 145 > >|
1quia rationem habet hypomochlij; ſecabitur impulſus eâ rati­
one, quâ grauitas verticalis ſecatur à plano inclinato, in par­
tem motam & quieſcentem: ac proinde per propoſitionem
11. motus interciſus à plano, erit| æqualis duratione reliquo
motui: qvorum terminos connectit linea recta, perpendicu­
laris ad motum interciſum.
LEMMA.
Si in ſegmento Circuli ducantur duæ chordæ, angulus
ab his contentus, erit complementum dimidij anguli eiuſ­
dem arcus ad duos rectos.
In ſegmento BF ducantur duæ chordæ BC. CF: dico angu­
lum BCF ab his contentum eſſe complementum dimidij an­
guli BOF ad duos rectos.
Nam duo anguli OFC. OCF ſunt
complementum anguli FOC: duo verò anguli OCB, OBC
complementum anguli COB.
Cùm igitur FCB ſit ſemiſſis
illorum angulorum; erit complementum dimidij anguli FOB.
Corollarium.
Sequitur angulum externum FCT eſſe æqualem ſemiſſi an­
guli FOB: propterea quòd utriuſque complementum ad duos
rectos ſit angulus FCB.
THEOREMA II.
Lapſus grauium in quædrante Circuli, per duas chordas
æquatur lapſui per unæm chordam.
Secetur primùm AF quadrans circuli æqualiter in B: &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index