Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 252 > >|
1
Si vero mobilis.] Concluſio eſt confirmata reiterato propoſi­
tionis
præcedentis proſyllogiſmo, ſic.
Si duæ lationes puncti mobilis
ſunt
in nulla ratione, nulloque in tempore, impoßibile eſt mobile hoc
latum
eſſe ſecundum rectam: atqui puncti deſcribentis circulum duæ
lationes
ſunt in nulla ratione, nullóque in tempore.
Ergo impoßibile
eſt
punctum, quod deſcribit circulum, ferri ſecundum rectam.
Sint
enim
lationes illæ in aliqua ratione.
Ergo punctum feretur ſecun­
dum
rectam: at non fertur ſecundum rectam.
Peripheria enim non
eſt
recta: ſed curua.
Non igitur in aliqua ratione ſunt illius lationes.
Et ſi non in vlla ratione. nec igitur in tempore, quia tempora moti­
bus
analoga ſunt.
Hîc duo occurrunt valde difficilia. Prius de
tempore
.
Demonſtrauit enim Ariſtoteles in Phyſicis, omnem mo­
tum
eſſe in tempore: alterum, cum ambæ lationes ſint in eodem ge­
nere
motus, ſcilicet localis, quî fiet, vt rationem non habeant.
Hoc
enim
repugnat def. 3. lib. 5. elem.
quantitas enim motus vnius mul­
tiplicata
, alterius vicißim quantitatem ſuperare poteſt.
Dicimus
ergo
quod ad hoc poſterius attinet, rationem illas habere: ſed a)/r)r(hton,
& non ſolum indicibilem, quod numeris exprimi nequeat: ſed &
quod
rectis lineis geometricè id eſt exactè, exprimi non poßit, qualis
non
eſt inter duas lationes è quibus recta creatur, cum hæc ſi nume­
ris
non poßit exprimi, at rectis lineis ſaltem geometricè exprimitur.
vt cum duarum rectarum, quæ parallelogrammum conſtituunt, vna
eſt
latus quadrati alicuius, altera eſt eius diameter.
Tunc enim ratio
eſt
rectis illis licet incommenſerabilibus prop. 116. lib. 10. expreſſa.
At hîc vt inter peripheriam & diametrum ſit aliqua ratio, veluti
inter
arcum & ſubtendentem: hæc tamen neque numeris exprimi
poteſt
, nec rectis lineis Geometrice vt videre eſt ex Archimede
lib
. peri\ metrh/s. kuk,& Ptol. lib. 1. me/gal. sunt. quod autem ad
prius
attinet in lationibus illis tempus admittitur, ſed hoc eſt eiuſmo­
di
, vt nullum eius detur inſtans, quo vna latio fiat, quo etiam non
& altera itidem fiat: quod prioribus licet commune eſſe poßit: pro­
pter
tamen laterum inæqualitatem vbi in æqualia dantur, non ita
ſimplex
& indiuiſibile eſt.
Cæterum duas has motiones facile ani­
mo
concipiet, qui viderit pueros noſtrates ſub medio vere, quo genus
hoc
inſecti in roſarijs noſtris abundat, captam vnam grandiorem
muſcam
viridem Cathelinam ipſi vocant, pede adfuniculum alliga­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index